De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  2. haud igitur constant divino praedita sensu,
  3. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  4. Illud item non est ut possis credere, sedes
  5. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  6. tenvis enim natura deum longeque remota
  7. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  8. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  9. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  10. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  11. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  12. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  13. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  14. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  15. praeclaram mundi naturam proptereaque
  16. adlaudabile opus divom laudare decere
  17. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  18. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  19. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  20. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  21. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  22. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  23. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  24. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  25. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  26. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  27. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  28. nam gaudere novis rebus debere videtur
  29. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  30. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  31. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  32. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  33. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  34. donec diluxit rerum genitalis origo?
  35. natus enim debet qui cumque est velle manere
  36. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  37. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  38. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  39. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  40. notities hominum divis unde insita primum est,
  41. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  42. quove modost umquam vis cognita principiorum
  43. quidque inter sese permutato ordine possent.
  44. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  45. namque ita multa modis multis primordia rerum
  46. ex infinito iam tempore percita plagis
  47. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  48. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  49. quae cumque inter se possint congressa creare,
  50. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  51. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  52. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  53. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  54. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  55. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  56. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  57. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  58. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  59. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  60. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  61. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  62. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  63. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  64. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  65. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  66. vitai causa valido consueta bidenti
  67. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  68. si non fecundas vertentes vomere glebas
  69. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  70. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  71. et tamen inter dum magno quaesita labore
  72. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  73. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  74. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  75. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  76. praeterea genus horriferum natura ferarum
  77. humanae genti infestum terraque marique
  78. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  79. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  80. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  81. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  82. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  83. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  84. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  85. cui tantum in vita restet transire malorum.
  86. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  87. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  88. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  89. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  90. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  91. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  92. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  93. Principio quoniam terrai corpus et umor
  94. aurarumque leves animae calidique vapores,
  95. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  96. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  97. debet eodem omnis mundi natura putari.
  98. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  99. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  100. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  101. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  102. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  103. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  104. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  105. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  106. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  107. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  108. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  109. principio pars terrai non nulla, perusta
  110. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  111. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  112. quas validi toto dispergunt venti.
  113. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  114. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  115. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  116. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  117. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  118. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  119. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  120. semper abundare et latices manare perennis
  121. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  122. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  123. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  124. partim quod validi verrentes aequora venti
  125. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  126. partim quod supter per terras diditur omnis;
  127. percolatur enim virus retroque remanat
  128. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  129. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  130. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  131. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  132. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  133. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  134. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  135. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  136. omnia iam resoluta forent et in versa.
  137. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  138. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  139. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  140. inrigat adsidue caelum candore recenti
  141. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  142. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  143. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  144. quod simul ac primum nubes succedere soli
  145. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  146. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  147. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  148. ut noscas splendore novo res semper egere
  149. et primum iactum fulgoris quemque perire
  150. nec ratione alia res posse in sole videri,
  151. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  152. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  153. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  154. fulguribus pingues multa caligine taedae
  155. consimili properant ratione, ardore ministro,
  156. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  157. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  158. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  159. exitium celeri celeratur origine flammae.
  160. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  161. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  162. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  163. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  164. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  165. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  166. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  167. nec sanctum numen fati protollere finis
  168. posse neque adversus naturae foedera niti?
  169. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  170. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  171. non ruere avolsos silices a montibus altis
  172. nec validas aevi vires perferre patique
  173. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  174. ex infinito quae tempore pertolerassent
  175. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  176. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  177. continet amplexu terram: si procreat ex se
  178. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  179. totum nativum mortali corpore constat.
  180. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  181. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  182. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  183. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  184. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  185. non alias alii quoque res cecinere ?
  186. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  187. aeternis famae monimentis insita florent?
  188. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  189. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  190. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  191. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  192. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  193. denique natura haec rerum ratioque repertast
  194. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  195. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  196. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  197. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  198. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  199. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  200. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  201. tanto quique magis victus fateare necessest
  202. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  203. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  204. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  205. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  206. nec ratione alia mortales esse videmur,
  207. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  208. atque illi quos a vita natura removit.