De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  2. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  3. tanto quique magis victus fateare necessest
  4. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  5. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  6. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  7. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  8. nec ratione alia mortales esse videmur,
  9. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  10. atque illi quos a vita natura removit.
  11. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  12. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  13. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  14. dissociare intus partis, ut materiai
  15. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  16. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  17. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  18. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  19. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  20. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  21. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  22. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  23. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  24. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  25. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  26. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  27. ex infinito quae possint forte coorta
  28. corruere hanc rerum violento turbine summam
  29. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  30. nec porro natura loci spatiumque profundi
  31. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  32. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  33. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  34. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  35. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  36. quare etiam nativa necessumst confiteare
  37. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  38. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  39. inmensi validas aevi contemnere vires.
  40. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  41. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  42. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  43. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  44. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  45. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  46. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  47. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  48. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  49. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  50. et siccare prius confidunt omnia posse
  51. quam liquor incepti possit contingere finem.
  52. tantum spirantes aequo certamine bellum
  53. magnis inter se de rebus cernere certant,
  54. cum semel interea fuerit superantior ignis
  55. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  56. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  57. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  58. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  59. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  60. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  61. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  62. obvius aeternam succepit lampada mundi
  63. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  64. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  65. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  66. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  67. ignis enim superare potest ubi materiai
  68. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  69. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  70. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  71. umor item quondam coepit superare coortus,
  72. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  73. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  74. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  75. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  76. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  77. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  78. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  79. nam certe neque consilio primordia rerum
  80. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  81. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  82. sed quia multa modis multis primordia rerum
  83. ex infinito iam tempore percita plagis
  84. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  85. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  86. quae cumque inter se possent congressa creare,
  87. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  88. omnigenus coetus et motus experiundo
  89. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  90. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  91. terrai maris et caeli generisque animantum.
  92. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  93. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  94. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  95. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  96. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  97. diffugere inde loci partes coepere paresque
  98. cum paribus iungi res et discludere mundum
  99. membraque dividere et magnas disponere partes
  100. omnigenis e principiis, discordia quorum
  101. intervalla vias conexus pondera plagas
  102. concursus motus turbabat proelia miscens
  103. propter dissimilis formas variasque figuras,
  104. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  105. nec motus inter sese dare convenientis,
  106. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  107. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,