De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  2. Principio quoniam terrai corpus et umor
  3. aurarumque leves animae calidique vapores,
  4. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  5. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  6. debet eodem omnis mundi natura putari.
  7. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  8. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  9. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  10. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  11. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  12. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  13. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  14. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  15. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  16. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  17. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  18. principio pars terrai non nulla, perusta
  19. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  20. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  21. quas validi toto dispergunt venti.
  22. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  23. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  24. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  25. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  26. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  27. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  28. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  29. semper abundare et latices manare perennis
  30. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  31. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  32. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  33. partim quod validi verrentes aequora venti
  34. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  35. partim quod supter per terras diditur omnis;
  36. percolatur enim virus retroque remanat
  37. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  38. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  39. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  40. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  41. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  42. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  43. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  44. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  45. omnia iam resoluta forent et in versa.
  46. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  47. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  48. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  49. inrigat adsidue caelum candore recenti
  50. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  51. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  52. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  53. quod simul ac primum nubes succedere soli
  54. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  55. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  56. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  57. ut noscas splendore novo res semper egere
  58. et primum iactum fulgoris quemque perire
  59. nec ratione alia res posse in sole videri,
  60. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  61. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  62. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  63. fulguribus pingues multa caligine taedae
  64. consimili properant ratione, ardore ministro,
  65. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  66. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  67. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  68. exitium celeri celeratur origine flammae.
  69. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  70. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  71. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  72. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  73. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  74. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  75. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  76. nec sanctum numen fati protollere finis
  77. posse neque adversus naturae foedera niti?
  78. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  79. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  80. non ruere avolsos silices a montibus altis
  81. nec validas aevi vires perferre patique
  82. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  83. ex infinito quae tempore pertolerassent
  84. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  85. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  86. continet amplexu terram: si procreat ex se
  87. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  88. totum nativum mortali corpore constat.
  89. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  90. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  91. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  92. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  93. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  94. non alias alii quoque res cecinere ?
  95. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  96. aeternis famae monimentis insita florent?
  97. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  98. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  99. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  100. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  101. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  102. denique natura haec rerum ratioque repertast
  103. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  104. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  105. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  106. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  107. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,