De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  2. non ruere avolsos silices a montibus altis
  3. nec validas aevi vires perferre patique
  4. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  5. ex infinito quae tempore pertolerassent
  6. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  7. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  8. continet amplexu terram: si procreat ex se
  9. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  10. totum nativum mortali corpore constat.
  11. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  12. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  13. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  14. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  15. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  16. non alias alii quoque res cecinere ?
  17. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  18. aeternis famae monimentis insita florent?
  19. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  20. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  21. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  22. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  23. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  24. denique natura haec rerum ratioque repertast
  25. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  26. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  27. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  28. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  29. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  30. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  31. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  32. tanto quique magis victus fateare necessest
  33. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  34. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  35. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  36. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  37. nec ratione alia mortales esse videmur,
  38. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  39. atque illi quos a vita natura removit.
  40. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  41. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  42. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  43. dissociare intus partis, ut materiai
  44. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  45. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  46. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  47. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  48. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  49. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  50. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  51. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  52. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  53. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  54. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  55. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  56. ex infinito quae possint forte coorta
  57. corruere hanc rerum violento turbine summam
  58. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  59. nec porro natura loci spatiumque profundi
  60. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  61. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  62. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  63. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  64. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  65. quare etiam nativa necessumst confiteare
  66. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  67. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  68. inmensi validas aevi contemnere vires.
  69. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  70. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  71. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  72. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  73. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  74. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  75. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  76. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  77. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  78. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  79. et siccare prius confidunt omnia posse
  80. quam liquor incepti possit contingere finem.
  81. tantum spirantes aequo certamine bellum
  82. magnis inter se de rebus cernere certant,
  83. cum semel interea fuerit superantior ignis
  84. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  85. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  86. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  87. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  88. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  89. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  90. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  91. obvius aeternam succepit lampada mundi
  92. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  93. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  94. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  95. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  96. ignis enim superare potest ubi materiai
  97. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  98. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  99. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  100. umor item quondam coepit superare coortus,
  101. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  102. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  103. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  104. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  105. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  106. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  107. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  108. nam certe neque consilio primordia rerum
  109. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  110. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  111. sed quia multa modis multis primordia rerum
  112. ex infinito iam tempore percita plagis
  113. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  114. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  115. quae cumque inter se possent congressa creare,
  116. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  117. omnigenus coetus et motus experiundo
  118. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  119. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  120. terrai maris et caeli generisque animantum.
  121. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  122. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  123. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  124. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  125. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  126. diffugere inde loci partes coepere paresque
  127. cum paribus iungi res et discludere mundum
  128. membraque dividere et magnas disponere partes
  129. omnigenis e principiis, discordia quorum
  130. intervalla vias conexus pondera plagas
  131. concursus motus turbabat proelia miscens
  132. propter dissimilis formas variasque figuras,
  133. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  134. nec motus inter sese dare convenientis,
  135. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  136. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  137. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  138. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  139. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  140. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  141. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  142. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  143. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  144. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  145. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  146. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  147. partibus erumpens primus se sustulit aether
  148. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  149. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  150. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  151. matutina rubent radiati lumina solis
  152. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes