De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  2. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  3. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  4. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  5. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  6. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  7. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  8. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  9. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  10. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  11. nam gaudere novis rebus debere videtur
  12. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  13. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  14. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  15. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  16. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  17. donec diluxit rerum genitalis origo?
  18. natus enim debet qui cumque est velle manere
  19. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  20. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  21. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  22. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  23. notities hominum divis unde insita primum est,
  24. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  25. quove modost umquam vis cognita principiorum
  26. quidque inter sese permutato ordine possent.
  27. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  28. namque ita multa modis multis primordia rerum
  29. ex infinito iam tempore percita plagis
  30. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  31. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  32. quae cumque inter se possint congressa creare,
  33. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  34. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  35. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  36. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  37. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  38. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  39. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  40. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  41. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  42. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  43. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  44. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  45. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  46. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  47. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  48. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  49. vitai causa valido consueta bidenti
  50. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  51. si non fecundas vertentes vomere glebas
  52. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  53. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  54. et tamen inter dum magno quaesita labore
  55. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  56. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  57. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  58. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  59. praeterea genus horriferum natura ferarum
  60. humanae genti infestum terraque marique
  61. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  62. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  63. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  64. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  65. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  66. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  67. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  68. cui tantum in vita restet transire malorum.
  69. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  70. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  71. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  72. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  73. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  74. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  75. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  76. Principio quoniam terrai corpus et umor
  77. aurarumque leves animae calidique vapores,
  78. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  79. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  80. debet eodem omnis mundi natura putari.
  81. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  82. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  83. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  84. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  85. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  86. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  87. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  88. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  89. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  90. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  91. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  92. principio pars terrai non nulla, perusta
  93. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  94. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  95. quas validi toto dispergunt venti.
  96. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  97. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  98. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  99. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  100. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  101. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  102. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  103. semper abundare et latices manare perennis
  104. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  105. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  106. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  107. partim quod validi verrentes aequora venti
  108. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  109. partim quod supter per terras diditur omnis;
  110. percolatur enim virus retroque remanat
  111. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  112. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  113. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  114. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  115. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  116. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  117. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  118. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  119. omnia iam resoluta forent et in versa.
  120. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  121. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  122. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  123. inrigat adsidue caelum candore recenti
  124. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  125. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  126. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  127. quod simul ac primum nubes succedere soli
  128. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  129. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  130. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  131. ut noscas splendore novo res semper egere
  132. et primum iactum fulgoris quemque perire
  133. nec ratione alia res posse in sole videri,
  134. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  135. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  136. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  137. fulguribus pingues multa caligine taedae
  138. consimili properant ratione, ardore ministro,
  139. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  140. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  141. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  142. exitium celeri celeratur origine flammae.
  143. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  144. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  145. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  146. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  147. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  148. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  149. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  150. nec sanctum numen fati protollere finis
  151. posse neque adversus naturae foedera niti?
  152. denique non monimenta virum dilapsa videmus,