De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  2. quod simul ac primum nubes succedere soli
  3. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  4. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  5. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  6. ut noscas splendore novo res semper egere
  7. et primum iactum fulgoris quemque perire
  8. nec ratione alia res posse in sole videri,
  9. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  10. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  11. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  12. fulguribus pingues multa caligine taedae
  13. consimili properant ratione, ardore ministro,
  14. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  15. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  16. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  17. exitium celeri celeratur origine flammae.