De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. partim quod supter per terras diditur omnis;
  2. percolatur enim virus retroque remanat
  3. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  4. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  5. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  6. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  7. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  8. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  9. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  10. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  11. omnia iam resoluta forent et in versa.
  12. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  13. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  14. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  15. inrigat adsidue caelum candore recenti
  16. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  17. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,