De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  2. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  3. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  4. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  5. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  6. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  7. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  8. cui tantum in vita restet transire malorum.
  9. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  10. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  11. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  12. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  13. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  14. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  15. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  16. Principio quoniam terrai corpus et umor
  17. aurarumque leves animae calidique vapores,
  18. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  19. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  20. debet eodem omnis mundi natura putari.
  21. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  22. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  23. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  24. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  25. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  26. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  27. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  28. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  29. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  30. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  31. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  32. principio pars terrai non nulla, perusta
  33. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  34. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  35. quas validi toto dispergunt venti.
  36. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  37. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  38. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  39. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  40. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  41. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  42. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  43. semper abundare et latices manare perennis
  44. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  45. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  46. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  47. partim quod validi verrentes aequora venti
  48. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  49. partim quod supter per terras diditur omnis;