De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  2. et tamen inter dum magno quaesita labore
  3. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  4. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  5. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  6. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  7. praeterea genus horriferum natura ferarum
  8. humanae genti infestum terraque marique
  9. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  10. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  11. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  12. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  13. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  14. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  15. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  16. cui tantum in vita restet transire malorum.
  17. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  18. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  19. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  20. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  21. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  22. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  23. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  24. Principio quoniam terrai corpus et umor
  25. aurarumque leves animae calidique vapores,
  26. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  27. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  28. debet eodem omnis mundi natura putari.
  29. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  30. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  31. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  32. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  33. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  34. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  35. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  36. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  37. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  38. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  39. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  40. principio pars terrai non nulla, perusta
  41. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  42. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  43. quas validi toto dispergunt venti.
  44. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  45. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  46. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  47. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  48. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  49. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  50. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  51. semper abundare et latices manare perennis
  52. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  53. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  54. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  55. partim quod validi verrentes aequora venti
  56. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  57. partim quod supter per terras diditur omnis;
  58. percolatur enim virus retroque remanat
  59. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  60. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  61. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  62. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  63. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  64. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  65. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  66. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  67. omnia iam resoluta forent et in versa.
  68. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  69. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  70. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  71. inrigat adsidue caelum candore recenti
  72. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  73. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  74. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  75. quod simul ac primum nubes succedere soli
  76. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  77. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  78. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  79. ut noscas splendore novo res semper egere
  80. et primum iactum fulgoris quemque perire
  81. nec ratione alia res posse in sole videri,
  82. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  83. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  84. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  85. fulguribus pingues multa caligine taedae
  86. consimili properant ratione, ardore ministro,
  87. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  88. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  89. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  90. exitium celeri celeratur origine flammae.
  91. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  92. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  93. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  94. inviolabilia haec ne credas forte vigere.