De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  2. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  3. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  4. inmortalia mortali sermone notantes;
  5. quae procul usque adeo divino a numine distent
  6. inque deum numero quae sint indigna videri,
  7. notitiam potius praebere ut posse putentur
  8. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  9. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  10. posse animi natura putetur consiliumque.
  11. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  12. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  13. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  14. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  15. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  16. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  17. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  18. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  19. posset et innasci quavis in parte soleret,
  20. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  21. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  22. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  23. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  24. totum posse extra corpus formamque animalem
  25. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  26. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  27. haud igitur constant divino praedita sensu,
  28. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  29. Illud item non est ut possis credere, sedes
  30. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  31. tenvis enim natura deum longeque remota
  32. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  33. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  34. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  35. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  36. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  37. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  38. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  39. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  40. praeclaram mundi naturam proptereaque
  41. adlaudabile opus divom laudare decere
  42. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  43. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  44. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  45. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  46. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  47. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  48. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  49. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  50. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  51. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  52. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  53. nam gaudere novis rebus debere videtur
  54. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  55. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  56. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  57. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  58. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  59. donec diluxit rerum genitalis origo?
  60. natus enim debet qui cumque est velle manere
  61. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  62. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  63. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  64. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  65. notities hominum divis unde insita primum est,
  66. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  67. quove modost umquam vis cognita principiorum
  68. quidque inter sese permutato ordine possent.
  69. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  70. namque ita multa modis multis primordia rerum
  71. ex infinito iam tempore percita plagis
  72. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  73. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  74. quae cumque inter se possint congressa creare,
  75. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  76. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  77. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  78. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  79. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  80. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  81. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  82. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  83. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  84. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  85. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  86. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  87. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  88. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  89. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  90. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  91. vitai causa valido consueta bidenti
  92. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  93. si non fecundas vertentes vomere glebas
  94. terraique solum subigentes cimus ad ortus.