De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  2. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  3. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  4. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  5. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  6. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  7. Herculis antistare autem si facta putabis,
  8. longius a vera multo ratione ferere.
  9. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  10. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  11. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  12. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  13. hydra venenatis posset vallata colubris?
  14. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  15. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  16. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  17. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  18. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  19. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  20. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  21. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  22. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  23. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  24. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  25. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  26. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  27. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  28. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  29. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  30. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  31. sollicitum curae quantique perinde timores!
  32. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  33. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  34. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  35. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  36. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  37. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  38. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  39. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  40. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  41. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  42. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  43. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  44. quo genere in primis animi natura reperta est
  45. nativo primum consistere corpore creta,
  46. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  47. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  48. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  49. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  50. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  51. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  52. et quibus ille modis congressus materiai
  53. fundarit terram caelum mare sidera solem
  54. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  55. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  56. quove modo genus humanum variante loquella
  57. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  58. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  59. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  60. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  61. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  62. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  63. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  64. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  65. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  66. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  67. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  68. si tamen interea mirantur qua ratione
  69. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  70. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  71. rursus in antiquas referuntur religiones
  72. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  73. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  74. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  75. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  76. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  77. principio maria ac terras caelumque tuere;
  78. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  79. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  80. una dies dabit exitio, multosque per annos
  81. sustentata ruet moles et machina mundi.
  82. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  83. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  84. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  85. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  86. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  87. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  88. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  89. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  90. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  91. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  92. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  93. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  94. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  95. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  96. sanctius et multo certa ratione magis quam
  97. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  98. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  99. religione refrenatus ne forte rearis
  100. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  101. corpore divino debere aeterna manere,
  102. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  103. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  104. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  105. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  106. inmortalia mortali sermone notantes;
  107. quae procul usque adeo divino a numine distent
  108. inque deum numero quae sint indigna videri,
  109. notitiam potius praebere ut posse putentur
  110. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  111. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  112. posse animi natura putetur consiliumque.
  113. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  114. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  115. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  116. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  117. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  118. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  119. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  120. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  121. posset et innasci quavis in parte soleret,
  122. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  123. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  124. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit