De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  2. totum posse extra corpus formamque animalem
  3. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  4. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  5. haud igitur constant divino praedita sensu,
  6. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  7. Illud item non est ut possis credere, sedes
  8. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  9. tenvis enim natura deum longeque remota
  10. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  11. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  12. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  13. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  14. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  15. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  16. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  17. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  18. praeclaram mundi naturam proptereaque
  19. adlaudabile opus divom laudare decere
  20. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  21. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  22. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  23. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  24. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  25. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  26. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  27. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  28. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  29. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  30. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  31. nam gaudere novis rebus debere videtur
  32. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  33. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  34. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  35. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  36. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  37. donec diluxit rerum genitalis origo?
  38. natus enim debet qui cumque est velle manere
  39. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  40. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  41. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  42. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  43. notities hominum divis unde insita primum est,
  44. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  45. quove modost umquam vis cognita principiorum
  46. quidque inter sese permutato ordine possent.
  47. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  48. namque ita multa modis multis primordia rerum
  49. ex infinito iam tempore percita plagis
  50. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  51. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  52. quae cumque inter se possint congressa creare,
  53. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  54. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  55. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  56. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  57. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  58. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  59. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  60. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  61. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  62. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  63. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  64. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  65. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  66. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  67. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  68. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  69. vitai causa valido consueta bidenti
  70. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  71. si non fecundas vertentes vomere glebas
  72. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  73. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  74. et tamen inter dum magno quaesita labore
  75. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  76. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  77. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  78. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  79. praeterea genus horriferum natura ferarum
  80. humanae genti infestum terraque marique
  81. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  82. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  83. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  84. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  85. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  86. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  87. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  88. cui tantum in vita restet transire malorum.
  89. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  90. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  91. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  92. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  93. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  94. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  95. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  96. Principio quoniam terrai corpus et umor
  97. aurarumque leves animae calidique vapores,
  98. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  99. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  100. debet eodem omnis mundi natura putari.
  101. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  102. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  103. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  104. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  105. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  106. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  107. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  108. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  109. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  110. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  111. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  112. principio pars terrai non nulla, perusta
  113. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  114. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  115. quas validi toto dispergunt venti.
  116. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  117. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  118. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  119. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  120. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  121. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  122. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  123. semper abundare et latices manare perennis
  124. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum