De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  2. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  3. haud igitur constant divino praedita sensu,
  4. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  5. Illud item non est ut possis credere, sedes
  6. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  7. tenvis enim natura deum longeque remota
  8. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  9. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  10. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  11. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  12. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  13. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  14. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  15. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  16. praeclaram mundi naturam proptereaque
  17. adlaudabile opus divom laudare decere
  18. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  19. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  20. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  21. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  22. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  23. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  24. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  25. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  26. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  27. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  28. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  29. nam gaudere novis rebus debere videtur
  30. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  31. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  32. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  33. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  34. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  35. donec diluxit rerum genitalis origo?
  36. natus enim debet qui cumque est velle manere
  37. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  38. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  39. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  40. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  41. notities hominum divis unde insita primum est,
  42. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  43. quove modost umquam vis cognita principiorum
  44. quidque inter sese permutato ordine possent.
  45. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  46. namque ita multa modis multis primordia rerum
  47. ex infinito iam tempore percita plagis
  48. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  49. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  50. quae cumque inter se possint congressa creare,
  51. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  52. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  53. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  54. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  55. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  56. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  57. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  58. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  59. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  60. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  61. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  62. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  63. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  64. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  65. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  66. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  67. vitai causa valido consueta bidenti
  68. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  69. si non fecundas vertentes vomere glebas
  70. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  71. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  72. et tamen inter dum magno quaesita labore
  73. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  74. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  75. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  76. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  77. praeterea genus horriferum natura ferarum
  78. humanae genti infestum terraque marique
  79. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  80. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  81. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  82. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  83. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  84. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  85. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  86. cui tantum in vita restet transire malorum.
  87. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  88. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  89. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  90. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  91. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  92. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  93. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  94. Principio quoniam terrai corpus et umor
  95. aurarumque leves animae calidique vapores,
  96. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  97. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  98. debet eodem omnis mundi natura putari.
  99. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  100. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  101. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  102. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  103. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  104. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  105. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  106. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  107. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  108. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  109. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  110. principio pars terrai non nulla, perusta
  111. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  112. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  113. quas validi toto dispergunt venti.
  114. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  115. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  116. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  117. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  118. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  119. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  120. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  121. semper abundare et latices manare perennis
  122. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  123. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  124. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  125. partim quod validi verrentes aequora venti
  126. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  127. partim quod supter per terras diditur omnis;
  128. percolatur enim virus retroque remanat
  129. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  130. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  131. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  132. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  133. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  134. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  135. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  136. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  137. omnia iam resoluta forent et in versa.
  138. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  139. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  140. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  141. inrigat adsidue caelum candore recenti
  142. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  143. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  144. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  145. quod simul ac primum nubes succedere soli
  146. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  147. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  148. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  149. ut noscas splendore novo res semper egere
  150. et primum iactum fulgoris quemque perire
  151. nec ratione alia res posse in sole videri,
  152. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  153. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  154. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  155. fulguribus pingues multa caligine taedae
  156. consimili properant ratione, ardore ministro,
  157. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  158. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  159. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  160. exitium celeri celeratur origine flammae.
  161. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  162. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  163. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  164. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  165. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  166. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  167. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  168. nec sanctum numen fati protollere finis
  169. posse neque adversus naturae foedera niti?
  170. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  171. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  172. non ruere avolsos silices a montibus altis
  173. nec validas aevi vires perferre patique
  174. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  175. ex infinito quae tempore pertolerassent
  176. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  177. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  178. continet amplexu terram: si procreat ex se
  179. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  180. totum nativum mortali corpore constat.
  181. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  182. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  183. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  184. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  185. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  186. non alias alii quoque res cecinere ?
  187. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  188. aeternis famae monimentis insita florent?
  189. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  190. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  191. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  192. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  193. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  194. denique natura haec rerum ratioque repertast
  195. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  196. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  197. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  198. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  199. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  200. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  201. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  202. tanto quique magis victus fateare necessest
  203. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  204. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  205. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  206. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  207. nec ratione alia mortales esse videmur,
  208. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  209. atque illi quos a vita natura removit.
  210. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  211. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  212. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  213. dissociare intus partis, ut materiai
  214. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  215. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  216. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  217. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  218. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  219. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  220. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  221. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  222. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  223. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  224. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  225. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  226. ex infinito quae possint forte coorta
  227. corruere hanc rerum violento turbine summam
  228. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  229. nec porro natura loci spatiumque profundi
  230. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  231. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  232. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  233. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  234. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  235. quare etiam nativa necessumst confiteare
  236. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  237. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  238. inmensi validas aevi contemnere vires.
  239. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  240. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  241. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  242. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  243. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  244. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  245. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  246. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  247. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  248. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  249. et siccare prius confidunt omnia posse
  250. quam liquor incepti possit contingere finem.
  251. tantum spirantes aequo certamine bellum
  252. magnis inter se de rebus cernere certant,
  253. cum semel interea fuerit superantior ignis
  254. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  255. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  256. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  257. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  258. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  259. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  260. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  261. obvius aeternam succepit lampada mundi
  262. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  263. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  264. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  265. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  266. ignis enim superare potest ubi materiai
  267. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  268. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  269. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  270. umor item quondam coepit superare coortus,
  271. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  272. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  273. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  274. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  275. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  276. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  277. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  278. nam certe neque consilio primordia rerum
  279. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  280. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  281. sed quia multa modis multis primordia rerum
  282. ex infinito iam tempore percita plagis
  283. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  284. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  285. quae cumque inter se possent congressa creare,
  286. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  287. omnigenus coetus et motus experiundo
  288. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  289. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  290. terrai maris et caeli generisque animantum.
  291. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  292. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  293. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  294. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  295. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  296. diffugere inde loci partes coepere paresque
  297. cum paribus iungi res et discludere mundum
  298. membraque dividere et magnas disponere partes
  299. omnigenis e principiis, discordia quorum
  300. intervalla vias conexus pondera plagas
  301. concursus motus turbabat proelia miscens
  302. propter dissimilis formas variasque figuras,
  303. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  304. nec motus inter sese dare convenientis,
  305. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  306. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  307. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  308. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  309. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  310. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  311. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  312. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  313. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  314. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  315. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  316. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  317. partibus erumpens primus se sustulit aether
  318. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  319. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  320. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  321. matutina rubent radiati lumina solis
  322. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  323. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  324. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  325. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  326. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  327. corpore concreto circum datus undique saepsit
  328. et late diffusus in omnis undique partis
  329. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  330. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  331. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  332. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  333. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  334. nec levia ut possent per summas labier oras,
  335. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  336. versent et partes ut mundi totius extent;
  337. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  338. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  339. his igitur rebus retractis terra repente,
  340. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  341. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  342. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  343. et radii solis cogebant undique terram
  344. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  345. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  346. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  347. augebat mare manando camposque natantis,
  348. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  349. corpora multa vaporis et altaque caeli
  350. densabant procul a terris fulgentia templa.
  351. sidebant campi, crescebant montibus altis
  352. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  353. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  354. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  355. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  356. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  357. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  358. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  359. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  360. atque levissimus super influit auras
  361. nec liquidum corpus turbantibus auris
  362. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  363. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  364. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  365. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  366. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  367. unum labendi conservans usque tenorem.
  368. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  369. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  370. ex utraque polum parti premere nobis
  371. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  372. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  373. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  374. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  375. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  376. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  377. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  378. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  379. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  380. passim per caeli volvunt summania templa,
  381. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  382. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  383. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  384. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  385. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  386. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  387. in variis mundis varia ratione creatis,
  388. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  389. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  390. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  391. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  392. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  393. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  394. evanescere paulatim et decrescere pondus
  395. convenit atque aliam naturam supter habere
  396. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  397. partibus mundi, quibus insita vivit.
  398. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  399. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  400. nec caput est oneri collo nec denique totum
  401. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  402. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  403. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  404. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  405. sic igitur tellus non est aliena repente
  406. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  407. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  408. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  409. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  410. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  411. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  412. partibus mundi caeloque revincta;
  413. nam communibus inter se radicibus haerent
  414. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  415. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  416. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  417. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  418. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  419. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  420. iamne vides quantum tenuis natura valere
  421. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  422. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  423. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  424. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  425. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  426. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  427. nil magnis intervallis de corpore libant
  428. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  429. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  430. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  431. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  432. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  433. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  434. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  435. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  436. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  437. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  438. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  439. per multum, specie confusa videntur
  440. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  441. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  442. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  443. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  444. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  445. scire licet perquam pauxillo posse minores
  446. esse vel exigua maioris parte brevique.
  447. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  448. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  449. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  450. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  451. Illud item non est mirandum, qua ratione
  452. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  453. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  454. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  455. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  456. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  457. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  458. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  459. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  460. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  461. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  462. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  463. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  464. percipiat calidis fervoribus ardor,
  465. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  466. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  467. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  468. accidere ex una scintilla incendia passim.
  469. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  470. possideat multum caecis fervoribus ignem
  471. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  472. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  473. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  474. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  475. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  476. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  477. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  478. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  479. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  480. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  481. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  482. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  483. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  484. evanescere enim rapidas illius et acris
  485. imminui supter viris, ideoque relinqui
  486. paulatim solem cum posterioribus signis,
  487. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  488. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  489. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  490. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  491. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  492. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  493. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  494. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  495. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  496. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  497. alternis certo fluere alter tempore possit,
  498. qui queat aestivis solem detrudere signis
  499. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  500. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  501. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  502. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  503. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  504. posse alternis e partibus ire.
  505. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  506. diversas ire in partis inferna supernis?
  507. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  508. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  509. At nox obruit ingenti caligine terras,
  510. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  511. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  512. concussos itere et labefactos multo,
  513. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  514. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  515. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  516. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  517. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  518. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  519. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  520. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  521. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  522. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  523. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  524. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  525. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  526. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  527. semina confluere et solis reparare nitorem.
  528. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  529. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  530. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  531. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  532. tempore et inpubem molli pubescere veste
  533. et pariter mollem malis demittere barbam.
  534. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  535. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  536. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  537. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  538. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  539. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  540. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  541. aut quia sol idem sub terras atque superne
  542. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  543. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  544. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  545. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  546. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  547. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  548. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  549. distinet aequato caelum discrimine metas
  550. propter signiferi posituram totius orbis,
  551. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  552. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  553. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  554. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  555. aut quia crassior est certis in partibus ,
  556. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  557. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  558. propterea noctes hiberno tempore longae
  559. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  560. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  561. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  562. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  563. propterea fit uti videantur dicere verum.
  564. Luna potest solis radiis percussa nitere
  565. inque dies magis id lumen convertere nobis
  566. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  567. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  568. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  569. inde minutatim retro quasi condere lumen
  570. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  571. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  572. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  573. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  574. est etiam quare proprio cum lumine possit
  575. volvier et varias splendoris reddere formas;
  576. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  577. labitur omnimodis occursans officiensque,
  578. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  579. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  580. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  581. versandoque globum variantis edere formas,
  582. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  583. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  584. inde minutatim retro contorquet et aufert
  585. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  586. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  587. astrologorum artem contra convincere tendit,
  588. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  589. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  590. denique cur nequeat semper nova luna creari
  591. ordine formarum certo certisque figuris
  592. inque dies privos aborisci quaeque creata
  593. atque alia illius reparari in parte locoque,
  594. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  595. ordine cum videas tam certo multa creari.
  596. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  597. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  598. Flora quibus mater praespargens ante viai
  599. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  600. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  601. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  602. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  603. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  604. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  605. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  606. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  607. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  608. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  609. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  610. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  611. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  612. nam cur luna queat terram secludere solis
  613. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  614. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  615. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  616. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  617. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  618. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  619. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  620. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  621. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  622. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  623. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  624. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  625. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  626. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  627. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  628. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  629. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  630. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  631. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  632. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  633. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  634. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  635. quove modo possent offecto lumine obire
  636. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  637. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  638. omnia convisunt clara loca candida luce,
  639. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  640. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  641. tollere et incertis crerint committere ventis.
  642. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  643. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  644. florida fulserunt viridanti prata colore,
  645. arboribusque datumst variis exinde per auras
  646. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  647. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  648. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  649. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  650. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  651. multa modis multis varia ratione coorta.
  652. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  653. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  654. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  655. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  656. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  657. imbribus et calido solis concreta vapore;
  658. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  659. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  660. principio genus alituum variaeque volucres
  661. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  662. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  663. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  664. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  665. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  666. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  667. crescebant uteri terram radicibus apti;
  668. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  669. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  670. convertebat ibi natura foramina terrae
  671. et sucum venis cogebat fundere apertis
  672. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  673. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  674. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  675. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  676. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  677. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  678. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  679. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  680. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  681. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  682. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  683. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  684. simul volucres variantibus formis.
  685. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  686. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  687. mutat enim mundi naturam totius aetas
  688. ex alioque alius status excipere omnia debet
  689. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  690. omnia commutat natura et vertere cogit.
  691. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  692. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  693. sic igitur mundi naturam totius aetas
  694. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  695. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  696. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  697. conatast mira facie membrisque coorta,
  698. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  699. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  700. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  701. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  702. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  703. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  704. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  705. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  706. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  707. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  708. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  709. ut propagando possint procudere saecla;
  710. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  711. semina qua possint membris manare remissis,
  712. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  713. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  714. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  715. nec potuisse propagando procudere prolem.
  716. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  717. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  718. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  719. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  720. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  721. principio genus acre leonum saevaque saecla
  722. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  723. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  724. et genus omne quod est veterino semine partum
  725. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  726. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  727. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  728. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  729. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  730. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  731. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  732. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  733. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  734. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  735. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  736. donec ad interitum genus id natura redegit.
  737. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  738. esse queunt duplici natura et corpore bino
  739. ex alienigenis membris compacta, potestas
  740. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  741. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  742. principio circum tribus actis impiger annis
  743. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  744. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  745. post ubi equum validae vires aetate senecta
  746. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  747. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  748. officit et molli vestit lanugine malas;
  749. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  750. confieri credas Centauros posse neque esse,
  751. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  752. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  753. inter se quorum discordia membra videmus;
  754. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  755. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  756. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  757. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  758. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  759. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  760. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  761. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  762. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  763. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  764. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  765. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  766. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  767. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  768. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  769. multa licet simili ratione effutiat ore,
  770. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  771. fluxisse et gemmis florere arbusta
  772. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  773. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  774. et manibus totum circum se vertere caelum.
  775. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  776. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  777. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  778. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  779. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  780. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  781. non tamen inter se possunt complexa creari,
  782. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  783. foedere naturae certo discrimina servant.
  784. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  785. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  786. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  787. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  788. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  789. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  790. multaque per caelum solis volventia lustra
  791. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  792. nec robustus erat curvi moderator aratri
  793. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  794. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  795. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  796. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  797. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  798. glandiferas inter curabant corpora quercus
  799. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  800. arbita puniceo fieri matura colore,
  801. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  802. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  803. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  804. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  805. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  806. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  807. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  808. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  809. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  810. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  811. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  812. necdum res igni scibant tractare neque uti
  813. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  814. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  815. et frutices inter condebant squalida membra
  816. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  817. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  818. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  819. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  820. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  821. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  822. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  823. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  824. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  825. et manuum mira freti virtute pedumque
  826. consectabantur silvestria saecla ferarum
  827. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  828. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  829. saetigerisque pares subus silvestria membra
  830. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  831. circum se foliis ac frondibus involventes.
  832. nec plangore diem magno solemque per agros
  833. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  834. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  835. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  836. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  837. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  838. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  839. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  840. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  841. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  842. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  843. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  844. spumigeri suis adventu validique leonis
  845. atque intempesta cedebant nocte paventes
  846. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  847. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  848. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  849. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  850. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  851. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  852. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  853. at quos effugium servarat corpore adeso,
  854. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  855. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  856. donique eos vita privarant vermina saeva
  857. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  858. at non multa virum sub signis milia ducta
  859. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  860. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  861. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  862. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  863. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  864. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  865. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  866. tum penuria deinde cibi languentia leto
  867. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  868. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  869. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  870. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  871. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  872. ---
  873. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  874. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  875. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  876. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  877. et Venus inminuit viris puerique parentum
  878. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  879. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  880. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  881. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  882. vocibus et gestu cum balbe significarent
  883. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  884. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  885. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;