De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  2. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  3. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  4. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  5. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  6. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  7. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  8. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  9. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  10. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  11. plane exaudiri discernique articulatim;
  12. servat enim formaturam servatque figuram.
  13. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  14. per multum confundi verba necessest
  15. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  16. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  17. internoscere, verborum sententia quae sit;
  18. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  19. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  20. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  21. in multas igitur voces vox una repente
  22. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  23. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  24. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  25. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  26. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  27. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  28. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  29. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  30. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  31. palantis comites com montis inter opacos
  32. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  33. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  34. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  35. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  36. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  37. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  38. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  39. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  40. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  41. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  42. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  43. pinea semiferi capitis velamina quassans
  44. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  45. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  46. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  47. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  48. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  49. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  50. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  51. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  52. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  53. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  54. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  55. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  56. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  57. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  58. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  59. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  60. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  61. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  62. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  63. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  64. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  65. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  66. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  67. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  68. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  69. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  70. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  71. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  72. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  73. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  74. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  75. siquis forte manu premere ac siccare .
  76. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  77. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  78. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  79. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  80. umida linguai circum sudantia templa;
  81. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  82. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  83. deinde voluptas est e suco fine palati;
  84. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  85. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  86. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  87. dum modo quod capias concoctum didere possis
  88. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  89. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  90. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  91. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  92. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  93. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  94. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  95. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  96. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  97. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  98. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  99. principio meminisse decet quae diximus ante,
  100. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  101. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  102. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  103. extima membrorum circumcaesura ,
  104. proinde et seminibus constant variantque figura.
  105. semina cum porro distent, differre necessest
  106. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  107. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  108. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  109. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  110. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  111. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  112. proinde foraminibus debent differe figurae
  113. et variare viae proinde ac textura .
  114. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  115. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  116. contractabiliter caulas intrare palati,
  117. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  118. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  119. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  120. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  121. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  122. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  123. commutantur ibi positurae principiorum;
  124. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  125. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  126. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  127. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  128. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  129. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  130. tangat agam. primum res multas esse necessest
  131. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  132. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  133. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  134. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  135. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  136. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  137. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  138. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  139. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  140. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  141. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  142. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  143. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  144. est alio ut possit permitti longius alter;
  145. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  146. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  147. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  148. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  149. paulatim facilis distractus in auras;
  150. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  151. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  152. significat quod fracta magis redolere videntur
  153. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  154. deinde videre licet maioribus esse creatum
  155. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  156. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  157. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  158. investigare in qua sit regione locatum;
  159. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  160. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  161. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  162. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  163. in generest, sed item species rerum atque colores
  164. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  165. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  166. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  167. auroram clara consuetum voce vocare,
  168. noenu queunt rapidi contra constare leones
  169. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  170. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  171. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  172. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  173. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  174. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  175. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  176. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  177. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  178. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  179. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  180. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  181. multa modis multis in cunctas undique partis
  182. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  183. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  184. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  185. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  186. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  187. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  188. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  189. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  190. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  191. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  192. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  193. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  194. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  195. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  196. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  197. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  198. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  199. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  200. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  201. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  202. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  203. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  204. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  205. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  206. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  207. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  208. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  209. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  210. scire licet mentem simili ratione moveri
  211. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  212. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  213. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  214. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  215. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  216. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  217. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  218. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  219. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  220. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  221. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  222. nec dissentit eum mortis letique potitum
  223. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  224. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  225. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  226. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  227. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  228. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  229. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  230. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  231. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  232. copia particularum, ut possit suppeditare.
  233. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  234. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  235. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  236. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  237. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  238. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  239. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  240. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  241. omnia sub verbone creat natura paratque?
  242. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  243. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  244. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  245. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  246. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  247. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  248. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  249. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  250. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  251. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  252. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  253. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  254. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  255. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  256. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  257. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  258. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  259. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  260. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  261. ipse parat sese porro speratque futurum
  262. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  263. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  264. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  265. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  266. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  267. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  268. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  269. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  270. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  271. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  272. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  273. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  274. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  275. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  276. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  277. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  278. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  279. Illud in his rebus vitium vehementer
  280. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  281. lumina ne facias oculorum clara creata,
  282. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  283. proceros passus, ideo fastigia posse
  284. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  285. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  286. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  287. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  288. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  289. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  290. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  291. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  292. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  293. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  294. sed potius longe linguae praecessit origo
  295. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  296. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  297. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  298. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  299. at contra conferre manu certamina pugnae
  300. et lacerare artus foedareque membra cruore
  301. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  302. et volnus vitare prius natura
  303. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  304. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  305. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  306. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  307. haec igitur possunt utendi cognita causa
  308. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  309. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  310. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  311. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  312. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  313. utilitatis ob officium potuisse creari.
  314. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  315. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  316. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  317. multa modis multis docui, sed plurima debent
  318. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  319. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  320. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  321. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  322. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  323. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  324. et recreet vires inter datus, atque patentem
  325. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  326. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  327. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  328. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  329. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  330. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  331. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  332. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  333. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  334. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  335. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  336. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  337. dico animo nostro primum simulacra meandi
  338. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  339. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  340. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  341. id quod providet, illius rei constat imago,
  342. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  343. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  344. per membra atque artus animai dissita vis est;
  345. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  346. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  347. paulatim moles protruditur atque movetur.
  348. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  349. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  350. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  351. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  352. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  353. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  354. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  355. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  356. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  357. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  358. trudit agens magnam magno molimine navem
  359. et manus una regit quanto vis impete euntem
  360. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  361. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  362. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  363. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  364. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  365. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  366. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  367. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  368. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  369. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  370. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  371. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  372. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  373. vis animae partimque foras eiecta recessit
  374. et partim contrusa magis concessit in altum;
  375. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  376. nam dubium non est, animai quin opera sit
  377. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  378. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  379. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  380. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  381. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  382. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  383. unde reconflari sensus per membra repente
  384. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  385. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  386. perturbari anima et corpus languescere possit,
  387. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  388. Principio externa corpus de parte necessum est,
  389. quoniam vicinum tangitur auris,
  390. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  391. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  392. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  393. interiorem etiam partem spirantibus
  394. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  395. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  396. perveniant plagae per parva foramina nobis
  397. corporis ad primas partis elementaque prima,
  398. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  399. conturbantur enim positurae principiorum
  400. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  401. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  402. pars etiam distracta per artus non queat esse
  403. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  404. inter enim saepit coetus natura viasque.
  405. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  406. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  407. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  408. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  409. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  410. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  411. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  412. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  413. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  414. corpora conturbant magno contusa labore.
  415. fit ratione eadem coniectus parte animai
  416. altior atque foras eiectus largior eius,
  417. et divisior inter se ac distractior intus.
  418. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  419. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  420. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  421. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  422. causidici causas agere et componere leges,
  423. induperatores pugnare ac proelia obire,
  424. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  425. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  426. semper et inventam patriis exponere chartis.
  427. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  428. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  429. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  430. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  431. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  432. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  433. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  434. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  435. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  436. cernere saltantis et mollia membra moventis
  437. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  438. auribus accipere et consessum cernere eundem
  439. scenaique simul varios splendere decores.
  440. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  441. et quibus in rebus consuerint esse operati
  442. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  443. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  444. in somnis sudare tamen spirareque semper
  445. et quasi de palma summas contendere viris
  446. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  447. venantumque canes in molli saepe quiete
  448. iactant crura tamen subito vocisque repente
  449. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  450. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  451. expergefactique secuntur inania saepe
  452. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  453. donec discussis redeant erroribus ad se.
  454. at consueta domi catulorum blanda propago
  455. discutere et corpus de terra corripere instant,
  456. iactant crura tamen subito vocisque repente
  457. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  458. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  459. expergefactique secuntur inania saepe
  460. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  461. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  462. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  463. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  464. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  465. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  466. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  467. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  468. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  469. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  470. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  471. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  472. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  473. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  474. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  475. indicioque sui facti persaepe fuere.
  476. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  477. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  478. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  479. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  480. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  481. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  482. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  483. somno devincti credunt se extollere vestem,
  484. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  485. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  486. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  487. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  488. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  489. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  490. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  491. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  492. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  493. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  494. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  495. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  496. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  497. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  498. per membra atque artus decedit corpore toto,
  499. in loca conveniens nervorum certa cietque
  500. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  501. inritata tument loca semine fitque voluntas
  502. eicere id quo se contendit dira lubido,
  503. incitat inritans loca turgida semine multo
  504. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  505. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  506. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  507. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  508. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  509. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  510. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  511. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  512. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  513. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  514. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  515. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  516. stillavit gutta et successit frigida cura;
  517. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  518. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  519. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  520. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  521. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  522. nec retinere semel conversum unius amore
  523. et servare sibi curam certumque dolorem;
  524. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  525. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  526. si non prima novis conturbes volnera plagis
  527. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  528. aut alio possis animi traducere motus.
  529. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  530. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  531. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  532. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  533. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  534. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  535. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  536. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  537. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  538. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  539. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  540. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  541. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  542. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  543. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  544. quod fieri contra totum natura repugnat;
  545. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  546. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  547. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  548. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  549. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  550. ex hominis vero facie pulchroque colore
  551. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  552. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  553. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  554. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  555. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  556. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  557. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  558. nec satiare queunt spectando corpora coram
  559. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  560. possunt errantes incerti corpore toto.
  561. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  562. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  563. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  564. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  565. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  566. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  567. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  568. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  569. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  570. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  571. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  572. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  573. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  574. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  575. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  576. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  577. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  578. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  579. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  580. labitur interea res et Babylonia fiunt
  581. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  582. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  583. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  584. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  585. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  586. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  587. eximia veste et victu convivia, ludi,
  588. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  589. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  590. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  591. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  592. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  593. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  594. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  595. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  596. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  597. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  598. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  599. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  600. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  601. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  602. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  603. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  604. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  605. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  606. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  607. et praetermittas animi vitia omnia primum
  608. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  609. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  610. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  611. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  612. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  613. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  614. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  615. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  616. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  617. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  618. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  619. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  620. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  621. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  622. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  623. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  624. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  625. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  626. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  627. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  628. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  629. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  630. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  631. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  632. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  633. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  634. floribus et sertis operit postisque superbos
  635. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  636. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  637. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  638. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  639. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  640. plus videat quam mortali concedere par est.
  641. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  642. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  643. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  644. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  645. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  646. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  647. praetermittere et humanis concedere rebus.
  648. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  649. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  650. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  651. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  652. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  653. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  654. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  655. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  656. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  657. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  658. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  659. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  660. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  661. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  662. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  663. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  664. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  665. Et commiscendo quom semine forte virilem
  666. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  667. tum similes matrum materno semine fiunt,
  668. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  669. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  670. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  671. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  672. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  673. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  674. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  675. possint et referant proavorum saepe figuras,
  676. propterea quia multa modis primordia multis
  677. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  678. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  679. inde Venus varia producit sorte figuras,
  680. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  681. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  682. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  683. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  684. maternoque mares existunt corpore creti;
  685. semper enim partus duplici de semine constat,
  686. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  687. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  688. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  689. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  690. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  691. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  692. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  693. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  694. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  695. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  696. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  697. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  698. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  699. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  700. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  701. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  702. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  703. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  704. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  705. atque alias alii complent magis ex aliisque
  706. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  707. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  708. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  709. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  710. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  711. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  712. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  713. usque adeo magni refert, ut semina possint
  714. seminibus commisceri genitaliter apta
  715. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  716. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  717. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  718. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  719. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  720. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  721. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  722. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  723. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  724. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  725. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  726. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  727. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  728. eicit enim sulcum recta regione viaque
  729. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  730. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  731. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  732. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
  733. coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
  734. Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
  735. deteriore fit ut forma muliercula ametur;
  736. nam facit ipsa suis inter dum femina factis
  737. morigerisque modis et munde corpore culto,
  738. ut facile insuescat secum te degere vitam.
  739. quod super est, consuetudo concinnat amorem;
  740. nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
  741. vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
  742. nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
  743. umoris longo in spatio pertundere saxa?
  1. Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
  2. condere pro rerum maiestate hisque repertis?
  3. quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
  4. pro meritis eius possit, qui talia nobis
  5. pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
  6. nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
  7. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
  8. dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
  9. qui princeps vitae rationem invenit eam quae
  10. nunc appellatur sapientia, quique per artem
  11. fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
  12. in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
  13. confer enim divina aliorum antiqua reperta.
  14. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
  15. vitigeni laticem mortalibus instituisse;
  16. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  17. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  18. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  19. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  20. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  21. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  22. Herculis antistare autem si facta putabis,
  23. longius a vera multo ratione ferere.
  24. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  25. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  26. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  27. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  28. hydra venenatis posset vallata colubris?
  29. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  30. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  31. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  32. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  33. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  34. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  35. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  36. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  37. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  38. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  39. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  40. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  41. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  42. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  43. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  44. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  45. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  46. sollicitum curae quantique perinde timores!
  47. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  48. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  49. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  50. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  51. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  52. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  53. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  54. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  55. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  56. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  57. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  58. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  59. quo genere in primis animi natura reperta est
  60. nativo primum consistere corpore creta,
  61. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  62. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  63. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  64. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  65. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  66. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  67. et quibus ille modis congressus materiai
  68. fundarit terram caelum mare sidera solem
  69. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  70. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  71. quove modo genus humanum variante loquella
  72. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  73. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  74. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  75. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  76. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  77. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  78. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  79. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  80. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  81. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  82. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  83. si tamen interea mirantur qua ratione
  84. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  85. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  86. rursus in antiquas referuntur religiones
  87. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  88. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  89. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  90. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  91. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  92. principio maria ac terras caelumque tuere;
  93. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  94. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  95. una dies dabit exitio, multosque per annos
  96. sustentata ruet moles et machina mundi.
  97. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  98. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  99. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  100. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  101. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  102. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  103. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  104. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  105. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  106. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  107. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  108. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  109. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  110. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  111. sanctius et multo certa ratione magis quam
  112. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  113. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  114. religione refrenatus ne forte rearis
  115. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  116. corpore divino debere aeterna manere,
  117. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  118. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  119. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  120. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  121. inmortalia mortali sermone notantes;
  122. quae procul usque adeo divino a numine distent
  123. inque deum numero quae sint indigna videri,
  124. notitiam potius praebere ut posse putentur
  125. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  126. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  127. posse animi natura putetur consiliumque.
  128. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  129. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  130. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  131. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  132. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  133. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  134. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  135. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  136. posset et innasci quavis in parte soleret,
  137. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  138. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  139. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  140. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  141. totum posse extra corpus formamque animalem