De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  2. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  3. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  4. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  5. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  6. atque extra numerum procedere membra moventes
  7. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  8. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  9. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  10. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  11. ducere multimodis voces et flectere cantus
  12. et supera calamos unco percurrere labro;
  13. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  14. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  15. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  16. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  17. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  18. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  19. posteriorque fere melior res illa reperta
  20. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  21. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  22. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  23. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  24. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  25. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  26. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  27. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  28. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  29. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  30. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  31. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  32. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  33. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  34. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  35. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  36. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  37. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  38. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  39. idque minutatim vitam provexit in altum
  40. et belli magnos commovit funditus aestus.
  41. at vigiles mundi magnum versatile templum
  42. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  43. perdocuere homines annorum tempora verti
  44. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  45. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  46. et divisa colebatur discretaque tellus,
  47. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  48. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  49. carminibus cum res gestas coepere