De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  2. non quierint animo praesentire atque videre,
  3. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  4. et magis id possis factum contendere in omni
  5. in variis mundis varia ratione creatis,
  6. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  7. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  8. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  9. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  10. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  11. et facere ante viros lanam natura
  12. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  13. et sollertius est multo genus omne virile;
  14. agricolae donec vitio vertere severi,
  15. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  16. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  17. atque opere in duro durarent membra manusque.
  18. At specimen sationis et insitionis origo
  19. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  20. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  21. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  22. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  23. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  24. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  25. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  26. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  27. inque dies magis in montem succedere silvas
  28. cogebant infraque locum concedere cultis,
  29. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  30. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  31. caerula distinguens inter plaga currere posset
  32. per tumulos et convallis camposque profusa;
  33. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  34. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  35. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  36. At liquidas avium voces imitarier ore
  37. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  38. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  39. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  40. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  41. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  42. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  43. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  44. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  45. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  46. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  47. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  48. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  49. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  50. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  51. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  52. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  53. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  54. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  55. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  56. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  57. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  58. atque extra numerum procedere membra moventes
  59. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  60. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  61. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  62. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  63. ducere multimodis voces et flectere cantus
  64. et supera calamos unco percurrere labro;
  65. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  66. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  67. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  68. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  69. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  70. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  71. posteriorque fere melior res illa reperta
  72. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  73. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  74. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  75. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  76. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  77. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  78. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  79. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  80. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  81. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  82. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  83. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  84. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  85. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  86. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  87. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  88. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  89. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  90. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  91. idque minutatim vitam provexit in altum
  92. et belli magnos commovit funditus aestus.
  93. at vigiles mundi magnum versatile templum
  94. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  95. perdocuere homines annorum tempora verti
  96. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  97. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  98. et divisa colebatur discretaque tellus,
  99. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  100. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  101. carminibus cum res gestas coepere
  102. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  103. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  104. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  105. Navigia atque agri culturas moenia leges
  106. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  107. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  108. carmina, picturas et daedala signa polita
  109. usus et impigrae simul experientia mentis
  110. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  111. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  112. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  113. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  114. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  23. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  24. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  25. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  26. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,