De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  2. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  3. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  4. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  5. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  6. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  7. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  8. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  9. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  10. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  11. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  12. an divinitus aeterna donata salute
  13. perpetuo possint aevi labentia tractu
  14. inmensi validas aevi contemnere viris.
  15. praeterea cui non animus formidine divum
  16. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  17. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  18. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  19. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  20. corripiunt divum percussi membra timore,
  21. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  22. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  23. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  24. induperatorem classis super aequora verrit
  25. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  26. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  27. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  28. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  29. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  30. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  31. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  32. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  33. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  34. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  35. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  36. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  37. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  38. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  39. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  40. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  41. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  42. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  43. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  44. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  45. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  46. sive feras interficere et ditescere praeda;
  47. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  48. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  49. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  50. horribili sonitu silvas exederat altis
  51. a radicibus et terram percoxerat igni,
  52. manabat venis ferventibus in loca terrae
  53. concava conveniens argenti rivus et auri,
  54. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  55. posterius claro in terra splendere colore,
  56. tollebant nitido capti levique lepore,
  57. et simili formata videbant esse figura
  58. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  59. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  60. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  61. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  62. mucronum duci fastigia procudendo,
  63. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  64. materiemque dolare et levia radere tigna
  65. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  66. nec minus argento facere haec auroque parabant
  67. quam validi primum violentis viribus aeris,
  68. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  69. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  70. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  71. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  72. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  73. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  74. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  75. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  76. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  77. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  78. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  79. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  80. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  81. et lapides et item silvarum fragmina rami
  82. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  83. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  84. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  85. quo facilis magis est natura et copia maior.
  86. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  87. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  88. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  89. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  90. inde minutatim processit ferreus ensis
  91. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  92. et ferro coepere solum proscindere terrae
  93. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  94. et prius est armatum in equi conscendere costas
  95. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  96. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  97. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  98. et quam falciferos armatum escendere currus.
  99. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  100. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  101. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  102. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  103. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  104. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  105. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  106. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  107. et validos partim prae se misere leones
  108. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  109. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  110. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  111. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  112. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  113. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  114. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  115. inritata leae iaciebant corpora saltu
  116. undique et adversum venientibus ora patebant
  117. et nec opinantis a tergo deripiebant
  118. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  119. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  120. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  121. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  122. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  123. et validis socios caedebant dentibus apri
  124. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  125. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  126. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  127. nam transversa feros exibant dentis adactus
  128. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  129. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  130. concidere atque gravi terram consternere casu.
  131. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  132. effervescere cernebant in rebus agundis
  133. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  134. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  135. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  136. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  137. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  138. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  139. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  140. qui numero diffidebant armisque vacabant,