De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  2. mucronum duci fastigia procudendo,
  3. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  4. materiemque dolare et levia radere tigna
  5. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  6. nec minus argento facere haec auroque parabant
  7. quam validi primum violentis viribus aeris,
  8. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  9. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  10. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  11. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  12. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  13. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  14. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  15. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  16. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  17. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  18. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  19. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  20. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  21. et lapides et item silvarum fragmina rami
  22. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  23. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  24. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  25. quo facilis magis est natura et copia maior.
  26. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  27. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  28. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  29. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  30. inde minutatim processit ferreus ensis
  31. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  32. et ferro coepere solum proscindere terrae
  33. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  34. et prius est armatum in equi conscendere costas
  35. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  36. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  37. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  38. et quam falciferos armatum escendere currus.
  39. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  40. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  41. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  42. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  43. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  44. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  45. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  46. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  47. et validos partim prae se misere leones
  48. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  49. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  50. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  51. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  52. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  53. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  54. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  55. inritata leae iaciebant corpora saltu
  56. undique et adversum venientibus ora patebant
  57. et nec opinantis a tergo deripiebant
  58. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  59. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  60. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  61. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  62. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  63. et validis socios caedebant dentibus apri
  64. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  65. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  66. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  67. nam transversa feros exibant dentis adactus
  68. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  69. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  70. concidere atque gravi terram consternere casu.
  71. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  72. effervescere cernebant in rebus agundis
  73. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  74. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  75. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  76. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  77. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  78. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  79. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  80. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  81. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  82. non quierint animo praesentire atque videre,
  83. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  84. et magis id possis factum contendere in omni
  85. in variis mundis varia ratione creatis,
  86. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  87. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  88. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  89. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  90. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  91. et facere ante viros lanam natura
  92. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  93. et sollertius est multo genus omne virile;
  94. agricolae donec vitio vertere severi,
  95. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  96. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  97. atque opere in duro durarent membra manusque.
  98. At specimen sationis et insitionis origo
  99. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  100. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  101. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  102. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  103. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  104. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  105. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  106. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  107. inque dies magis in montem succedere silvas
  108. cogebant infraque locum concedere cultis,
  109. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  110. collibus et campis ut haberent, atque olearum