De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  2. qui violat factis communia foedera pacis.
  3. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  4. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  5. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  6. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  7. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  8. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  9. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  10. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  11. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  12. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  13. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  14. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  15. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  16. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  17. egregias animo facies vigilante videbant
  18. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  19. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  20. membra movere videbantur vocesque superbas
  21. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  22. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  23. subpeditabatur facies et forma manebat,
  24. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  25. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  26. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  27. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  28. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  29. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  30. praeterea caeli rationes ordine certo
  31. et varia annorum cernebant tempora verti
  32. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  33. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  34. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  35. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  36. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  37. luna dies et nox et noctis signa severa
  38. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  39. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  40. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  41. O genus infelix humanum, talia divis
  42. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  43. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  44. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  45. nec pietas ullast velatum saepe videri
  46. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  47. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  48. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  49. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  50. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  51. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  52. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  53. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  54. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  55. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  56. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  57. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  58. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  59. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  60. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  61. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  62. an divinitus aeterna donata salute
  63. perpetuo possint aevi labentia tractu
  64. inmensi validas aevi contemnere viris.
  65. praeterea cui non animus formidine divum
  66. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  67. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  68. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  69. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  70. corripiunt divum percussi membra timore,
  71. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  72. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  73. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  74. induperatorem classis super aequora verrit
  75. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  76. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  77. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  78. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  79. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  80. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  81. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  82. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  83. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  84. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  85. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  86. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  87. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  88. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  89. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  90. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  91. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  92. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  93. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  94. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  95. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  96. sive feras interficere et ditescere praeda;
  97. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  98. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  99. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  100. horribili sonitu silvas exederat altis
  101. a radicibus et terram percoxerat igni,
  102. manabat venis ferventibus in loca terrae
  103. concava conveniens argenti rivus et auri,
  104. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  105. posterius claro in terra splendere colore,
  106. tollebant nitido capti levique lepore,
  107. et simili formata videbant esse figura
  108. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  109. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  110. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,