De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  2. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  3. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  4. horribili sonitu silvas exederat altis
  5. a radicibus et terram percoxerat igni,
  6. manabat venis ferventibus in loca terrae
  7. concava conveniens argenti rivus et auri,
  8. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  9. posterius claro in terra splendere colore,
  10. tollebant nitido capti levique lepore,
  11. et simili formata videbant esse figura
  12. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  13. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  14. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  15. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  16. mucronum duci fastigia procudendo,
  17. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  18. materiemque dolare et levia radere tigna
  19. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  20. nec minus argento facere haec auroque parabant
  21. quam validi primum violentis viribus aeris,
  22. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  23. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  24. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  25. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  26. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  27. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  28. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  29. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  30. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  31. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  32. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  33. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  34. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  35. et lapides et item silvarum fragmina rami
  36. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  37. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  38. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  39. quo facilis magis est natura et copia maior.
  40. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  41. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  42. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  43. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  44. inde minutatim processit ferreus ensis
  45. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  46. et ferro coepere solum proscindere terrae
  47. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  48. et prius est armatum in equi conscendere costas
  49. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  50. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  51. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  52. et quam falciferos armatum escendere currus.
  53. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  54. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  55. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  56. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  57. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  58. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  59. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  60. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  61. et validos partim prae se misere leones
  62. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  63. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  64. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  65. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  66. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  67. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  68. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  69. inritata leae iaciebant corpora saltu
  70. undique et adversum venientibus ora patebant
  71. et nec opinantis a tergo deripiebant
  72. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  73. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  74. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  75. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  76. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  77. et validis socios caedebant dentibus apri
  78. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  79. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  80. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  81. nam transversa feros exibant dentis adactus
  82. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  83. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  84. concidere atque gravi terram consternere casu.
  85. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  86. effervescere cernebant in rebus agundis
  87. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  88. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  89. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  90. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  91. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  92. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  93. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  94. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  95. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  96. non quierint animo praesentire atque videre,
  97. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  98. et magis id possis factum contendere in omni
  99. in variis mundis varia ratione creatis,
  100. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  101. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  102. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  103. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  104. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  105. et facere ante viros lanam natura
  106. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  107. et sollertius est multo genus omne virile;
  108. agricolae donec vitio vertere severi,