De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  2. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  3. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  4. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  5. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  6. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  7. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  8. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  9. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  10. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  11. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  12. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  13. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  14. sive feras interficere et ditescere praeda;
  15. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  16. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  17. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  18. horribili sonitu silvas exederat altis
  19. a radicibus et terram percoxerat igni,
  20. manabat venis ferventibus in loca terrae
  21. concava conveniens argenti rivus et auri,
  22. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  23. posterius claro in terra splendere colore,
  24. tollebant nitido capti levique lepore,
  25. et simili formata videbant esse figura
  26. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  27. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  28. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  29. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  30. mucronum duci fastigia procudendo,
  31. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  32. materiemque dolare et levia radere tigna
  33. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  34. nec minus argento facere haec auroque parabant
  35. quam validi primum violentis viribus aeris,
  36. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  37. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  38. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  39. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  40. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  41. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  42. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  43. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  44. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  45. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  46. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  47. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  48. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  49. et lapides et item silvarum fragmina rami
  50. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  51. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  52. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  53. quo facilis magis est natura et copia maior.
  54. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  55. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  56. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  57. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  58. inde minutatim processit ferreus ensis
  59. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  60. et ferro coepere solum proscindere terrae
  61. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  62. et prius est armatum in equi conscendere costas
  63. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  64. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  65. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  66. et quam falciferos armatum escendere currus.
  67. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  68. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  69. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  70. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  71. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  72. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  73. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  74. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  75. et validos partim prae se misere leones
  76. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  77. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  78. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  79. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  80. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  81. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  82. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  83. inritata leae iaciebant corpora saltu
  84. undique et adversum venientibus ora patebant
  85. et nec opinantis a tergo deripiebant
  86. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  87. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  88. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  89. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  90. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  91. et validis socios caedebant dentibus apri
  92. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  93. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  94. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  95. nam transversa feros exibant dentis adactus
  96. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  97. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  98. concidere atque gravi terram consternere casu.
  99. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  100. effervescere cernebant in rebus agundis
  101. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  102. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  103. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  104. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  105. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  106. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  107. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  108. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  109. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  110. non quierint animo praesentire atque videre,
  111. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  112. et magis id possis factum contendere in omni
  113. in variis mundis varia ratione creatis,
  114. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  115. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  116. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,