De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  2. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  3. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  4. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  5. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  6. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  7. an divinitus aeterna donata salute
  8. perpetuo possint aevi labentia tractu
  9. inmensi validas aevi contemnere viris.
  10. praeterea cui non animus formidine divum
  11. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  12. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  13. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  14. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  15. corripiunt divum percussi membra timore,
  16. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  17. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  18. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  19. induperatorem classis super aequora verrit
  20. cum validis pariter legionibus atque elephantis,