De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  2. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  3. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  4. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  5. ut fundamento stabili fortuna maneret
  6. et placidam possent opulenti degere vitam,
  7. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  8. certantes iter infestum fecere viai,
  9. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  10. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  11. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  12. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  13. ut satius multo iam sit parere quietum
  14. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  15. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  16. angustum per iter luctantes ambitionis;
  17. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  18. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  19. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  20. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  21. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  22. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  23. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  24. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  25. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  26. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  27. inde magistratum partim docuere creare
  28. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  29. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  30. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  31. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  32. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  33. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  34. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  35. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  36. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  37. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  38. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  39. qui violat factis communia foedera pacis.
  40. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  41. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  42. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  43. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  44. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  45. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  46. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  47. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  48. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  49. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  50. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  51. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  52. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  53. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  54. egregias animo facies vigilante videbant
  55. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  56. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  57. membra movere videbantur vocesque superbas
  58. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  59. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  60. subpeditabatur facies et forma manebat,
  61. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  62. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  63. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  64. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  65. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  66. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  67. praeterea caeli rationes ordine certo
  68. et varia annorum cernebant tempora verti
  69. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  70. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  71. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  72. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  73. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  74. luna dies et nox et noctis signa severa
  75. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  76. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  77. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  78. O genus infelix humanum, talia divis
  79. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  80. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  81. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  82. nec pietas ullast velatum saepe videri
  83. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  84. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  85. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  86. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  87. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  88. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  89. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  90. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  91. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  92. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  93. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  94. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  95. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  96. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  97. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  98. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  99. an divinitus aeterna donata salute
  100. perpetuo possint aevi labentia tractu
  101. inmensi validas aevi contemnere viris.
  102. praeterea cui non animus formidine divum
  103. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  104. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  105. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  106. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  107. corripiunt divum percussi membra timore,
  108. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  109. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  110. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  111. induperatorem classis super aequora verrit
  112. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  113. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  114. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  115. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  116. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  117. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  118. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  119. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  120. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  121. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  122. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  123. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  124. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  125. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  126. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  127. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  128. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  129. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  130. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  131. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  132. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  133. sive feras interficere et ditescere praeda;
  134. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  135. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  136. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor