De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  2. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  3. sanctius et multo certa ratione magis quam
  4. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  5. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  6. religione refrenatus ne forte rearis
  7. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  8. corpore divino debere aeterna manere,
  9. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  10. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  11. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  12. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  13. inmortalia mortali sermone notantes;
  14. quae procul usque adeo divino a numine distent
  15. inque deum numero quae sint indigna videri,
  16. notitiam potius praebere ut posse putentur
  17. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  18. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  19. posse animi natura putetur consiliumque.
  20. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  21. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  22. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  23. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  24. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  25. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  26. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  27. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  28. posset et innasci quavis in parte soleret,
  29. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  30. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  31. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  32. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  33. totum posse extra corpus formamque animalem
  34. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  35. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  36. haud igitur constant divino praedita sensu,
  37. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  38. Illud item non est ut possis credere, sedes
  39. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  40. tenvis enim natura deum longeque remota
  41. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  42. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  43. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  44. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  45. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  46. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  47. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  48. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  49. praeclaram mundi naturam proptereaque
  50. adlaudabile opus divom laudare decere
  51. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  52. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  53. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  54. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  55. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  56. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  57. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  58. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  59. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  60. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  61. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  62. nam gaudere novis rebus debere videtur
  63. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  64. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  65. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  66. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  67. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  68. donec diluxit rerum genitalis origo?
  69. natus enim debet qui cumque est velle manere
  70. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  71. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  72. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  73. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  74. notities hominum divis unde insita primum est,
  75. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  76. quove modost umquam vis cognita principiorum
  77. quidque inter sese permutato ordine possent.
  78. si non ipsa dedit speciem natura creandi?