De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  2. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  3. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  4. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  5. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  6. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  7. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  8. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  9. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  10. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  11. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  12. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  13. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  14. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  15. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  16. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  17. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  18. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  19. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  20. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  21. condere coeperunt urbis arcemque locare
  22. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  23. et pecudes et agros divisere atque dedere
  24. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  25. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  26. posterius res inventast aurumque repertum,
  27. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  28. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  29. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  30. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  31. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  32. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  33. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  34. ut fundamento stabili fortuna maneret
  35. et placidam possent opulenti degere vitam,
  36. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  37. certantes iter infestum fecere viai,
  38. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  39. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  40. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  41. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  42. ut satius multo iam sit parere quietum
  43. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  44. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  45. angustum per iter luctantes ambitionis;
  46. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  47. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  48. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  49. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  50. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  51. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  52. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  53. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  54. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  55. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  56. inde magistratum partim docuere creare
  57. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  58. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  59. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  60. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  61. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  62. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  63. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  64. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  65. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  66. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  67. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  68. qui violat factis communia foedera pacis.
  69. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  70. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  71. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  72. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  73. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  74. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  75. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  76. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  77. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  78. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  79. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  80. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  81. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  82. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  83. egregias animo facies vigilante videbant
  84. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  85. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  86. membra movere videbantur vocesque superbas
  87. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  88. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  89. subpeditabatur facies et forma manebat,
  90. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  91. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  92. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  93. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  94. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  95. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  96. praeterea caeli rationes ordine certo
  97. et varia annorum cernebant tempora verti
  98. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  99. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  100. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  101. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  102. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  103. luna dies et nox et noctis signa severa
  104. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  105. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  106. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  107. O genus infelix humanum, talia divis
  108. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  109. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  110. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  111. nec pietas ullast velatum saepe videri
  112. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  113. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  114. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  115. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  116. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  117. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  118. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  119. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  120. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  121. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  122. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  123. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  124. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  125. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  126. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  127. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  128. an divinitus aeterna donata salute
  129. perpetuo possint aevi labentia tractu
  130. inmensi validas aevi contemnere viris.
  131. praeterea cui non animus formidine divum
  132. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  133. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  134. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  135. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  136. corripiunt divum percussi membra timore,
  137. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  138. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?