De Rerum Natura
Lucretius
-
- mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
- longe alio sonitu rabies restricta minatur,
- et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
- at catulos blande cum lingua lambere temptant
- aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
- suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
- longe alio pacto gannitu vocis adulant,
- et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
- plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
- denique non hinnitus item differre videtur,
- inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
- pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
- et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
- et cum sic alias concussis artibus hinnit?
- postremo genus alituum variaeque volucres,
- accipitres atque ossifragae mergique marinis
- fluctibus in salso victum vitamque petentes,
- longe alias alio iaciunt in tempore voces,
- et quom de victu certant praedaque repugnant.
- et partim mutant cum tempestatibus una
- raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
- corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
- poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
- ergo si varii sensus animalia cogunt,
- muta tamen cum sint, varias emittere voces,
- quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
- dissimilis alia atque alia res voce notare!
- Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
- fulmen detulit in terram mortalibus ignem
- primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
- multa videmus enim caelestibus insita flammis
- fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
- et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
- aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
- exprimitur validis extritus viribus ignis,
- emicat inter dum flammai fervidus ardor,
- mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
- quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
- inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
- sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
- verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
- Inque dies magis hi victum vitamque priorem
- commutare novis monstrabant rebus et igni,
- ingenio qui praestabant et corde vigebant.
- condere coeperunt urbis arcemque locare
- praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
- et pecudes et agros divisere atque dedere
- pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
- nam facies multum valuit viresque vigebant.
- posterius res inventast aurumque repertum,
- quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
- divitioris enim sectam plerumque secuntur
- quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
- quod siquis vera vitam ratione gubernet,
- divitiae grandes homini sunt vivere parce
- aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
- at claros homines voluerunt se atque potentes,
- ut fundamento stabili fortuna maneret
- et placidam possent opulenti degere vitam,
- ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
- certantes iter infestum fecere viai,
- et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
- invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
- invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
- plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
- ut satius multo iam sit parere quietum
- quam regere imperio res velle et regna tenere.
- proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
- angustum per iter luctantes ambitionis;
- quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
- res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
- nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
- Ergo regibus occisis subversa iacebat
- pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
- et capitis summi praeclarum insigne cruentum
- sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
- nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
- res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
- imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
- inde magistratum partim docuere creare
- iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
- nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
- ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
- sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
- acrius ex ira quod enim se quisque parabat
- ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
- hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
- inde metus maculat poenarum praemia vitae.
- circumretit enim vis atque iniuria quemque
- atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
- nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
- qui violat factis communia foedera pacis.
- etsi fallit enim divom genus humanumque,
- perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
- quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
- aut morbo delirantes protraxe ferantur
- et celata mala in medium et peccata dedisse.
- Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
- pervulgarit et ararum compleverit urbis
- suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
- quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
- unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
- qui delubra deum nova toto suscitat orbi
- terrarum et festis cogit celebrare diebus,
- non ita difficilest rationem reddere verbis.
- quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
- egregias animo facies vigilante videbant
- et magis in somnis mirando corporis auctu.
- his igitur sensum tribuebant propterea quod
- membra movere videbantur vocesque superbas
- mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
- aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
- subpeditabatur facies et forma manebat,
- et tamen omnino quod tantis viribus auctos
- non temere ulla vi convinci posse putabant.
- fortunisque ideo longe praestare putabant,
- quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
- et simul in somnis quia multa et mira videbant
- efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
- praeterea caeli rationes ordine certo
- et varia annorum cernebant tempora verti
- nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
- ergo perfugium sibi habebant omnia divis
- tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
- in caeloque deum sedes et templa locarunt,
- per caelum volvi quia nox et luna videtur,
- luna dies et nox et noctis signa severa
- noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
- nubila sol imbres nix venti fulmina grando
- et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
- O genus infelix humanum, talia divis
- cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
- quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
- volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
- nec pietas ullast velatum saepe videri
- vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
- nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
- ante deum delubra nec aras sanguine multo
- spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
- sed mage pacata posse omnia mente tueri.
- nam cum suspicimus magni caelestia mundi
- templa super stellisque micantibus aethera fixum,
- et venit in mentem solis lunaeque viarum,
- tunc aliis oppressa malis in pectora cura
- illa quoque expergefactum caput erigere infit,
- ne quae forte deum nobis inmensa potestas
- sit, vario motu quae candida sidera verset;
- temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
- ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
- et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
- et taciti motus hunc possint ferre laborem,
- an divinitus aeterna donata salute
- perpetuo possint aevi labentia tractu
- inmensi validas aevi contemnere viris.
- praeterea cui non animus formidine divum
- contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
- fulminis horribili cum plaga torrida tellus
- contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
- non populi gentesque tremunt, regesque superbi
- corripiunt divum percussi membra timore,
- ne quod ob admissum foede dictumve superbe
- poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
- summa etiam cum vis violenti per mare venti
- induperatorem classis super aequora verrit
- cum validis pariter legionibus atque elephantis,
- non divom pacem votis adit ac prece quaesit
- ventorum pavidus paces animasque secundas?
- ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
- correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
- usque adeo res humanas vis abdita quaedam
- opterit et pulchros fascis saevasque secures
- proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
- denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
- concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
- quid mirum si se temnunt mortalia saecla
- atque potestatis magnas mirasque relinquunt
- in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
- Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
- et simul argenti pondus plumbique potestas,
- ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
- montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
- sive quod inter se bellum silvestre gerentes
- hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
- sive quod inducti terrae bonitate volebant
- pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
- sive feras interficere et ditescere praeda;
- nam fovea atque igni prius est venarier ortum
- quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
- quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
- horribili sonitu silvas exederat altis
- a radicibus et terram percoxerat igni,
- manabat venis ferventibus in loca terrae
- concava conveniens argenti rivus et auri,
- aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
- posterius claro in terra splendere colore,
- tollebant nitido capti levique lepore,
- et simili formata videbant esse figura
- atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
- tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
- quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
- et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
- mucronum duci fastigia procudendo,
- ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
- materiemque dolare et levia radere tigna
- et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
- nec minus argento facere haec auroque parabant
- quam validi primum violentis viribus aeris,
- ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
- nec poterant pariter durum sufferre laborem.
- nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat