De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  2. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  3. illis iratus petit atque infestus inurget.
  4. at catuli pantherarum scymnique leonum
  5. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  6. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  7. alituum porro genus alis omne videmus
  8. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  9. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  10. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  11. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  12. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  13. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  14. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  15. inter se fuerant, unde insita notities est
  16. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  17. quid vellet facere ut sciret animoque videret?