De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  2. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  3. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  4. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  5. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  6. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  7. illis iratus petit atque infestus inurget.
  8. at catuli pantherarum scymnique leonum
  9. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  10. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  11. alituum porro genus alis omne videmus
  12. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  13. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  14. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  15. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  16. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  17. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  18. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  19. inter se fuerant, unde insita notities est
  20. utilitatis et unde data est huic prima potestas,