De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  2. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  3. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  4. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  5. ---
  6. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  7. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  8. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  9. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  10. et Venus inminuit viris puerique parentum
  11. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  12. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  13. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  14. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  15. vocibus et gestu cum balbe significarent
  16. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  17. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  18. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  19. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  20. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  21. At varios linguae sonitus natura subegit