De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  2. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  3. causidici causas agere et componere leges,
  4. induperatores pugnare ac proelia obire,
  5. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  6. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  7. semper et inventam patriis exponere chartis.
  8. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  9. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  10. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  11. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  12. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  13. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  14. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  15. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  16. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  17. cernere saltantis et mollia membra moventis
  18. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  19. auribus accipere et consessum cernere eundem
  20. scenaique simul varios splendere decores.
  21. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  22. et quibus in rebus consuerint esse operati
  23. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  24. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  25. in somnis sudare tamen spirareque semper
  26. et quasi de palma summas contendere viris
  27. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  28. venantumque canes in molli saepe quiete
  29. iactant crura tamen subito vocisque repente
  30. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  31. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  32. expergefactique secuntur inania saepe
  33. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  34. donec discussis redeant erroribus ad se.
  35. at consueta domi catulorum blanda propago
  36. discutere et corpus de terra corripere instant,
  37. iactant crura tamen subito vocisque repente
  38. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  39. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  40. expergefactique secuntur inania saepe
  41. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  42. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  43. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  44. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  45. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  46. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  47. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  48. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  49. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  50. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  51. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  52. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  53. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  54. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  55. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  56. indicioque sui facti persaepe fuere.
  57. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  58. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  59. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  60. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  61. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  62. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  63. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  64. somno devincti credunt se extollere vestem,
  65. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  66. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  67. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  68. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  69. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  70. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  71. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  72. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  73. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  74. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  75. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  76. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  77. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  78. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  79. per membra atque artus decedit corpore toto,
  80. in loca conveniens nervorum certa cietque
  81. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  82. inritata tument loca semine fitque voluntas
  83. eicere id quo se contendit dira lubido,
  84. incitat inritans loca turgida semine multo
  85. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  86. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  87. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  88. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  89. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  90. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  91. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  92. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  93. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  94. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  95. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  96. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  97. stillavit gutta et successit frigida cura;
  98. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  99. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  100. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  101. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  102. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  103. nec retinere semel conversum unius amore
  104. et servare sibi curam certumque dolorem;
  105. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  106. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  107. si non prima novis conturbes volnera plagis
  108. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  109. aut alio possis animi traducere motus.
  110. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  111. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  112. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  113. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  114. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  115. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  116. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  117. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  118. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  119. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  120. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  121. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  122. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  123. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  124. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  125. quod fieri contra totum natura repugnat;
  126. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  127. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  128. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  129. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  130. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  131. ex hominis vero facie pulchroque colore
  132. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  133. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  134. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  135. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  136. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  137. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  138. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  139. nec satiare queunt spectando corpora coram
  140. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  141. possunt errantes incerti corpore toto.
  142. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  143. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  144. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  145. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  146. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  147. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  148. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  149. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  150. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  151. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  152. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  153. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  154. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  155. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  156. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  157. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  158. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  159. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  160. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  161. labitur interea res et Babylonia fiunt
  162. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  163. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  164. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  165. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  166. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  167. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  168. eximia veste et victu convivia, ludi,
  169. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  170. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  171. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  172. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  173. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  174. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  175. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  176. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  177. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  178. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  179. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  180. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  181. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  182. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  183. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  184. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  185. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  186. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  187. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  188. et praetermittas animi vitia omnia primum
  189. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  190. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  191. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  192. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  193. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  194. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  195. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  196. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  197. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  198. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  199. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  200. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  201. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  202. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  203. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  204. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  205. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  206. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  207. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  208. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  209. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  210. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  211. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  212. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  213. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  214. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  215. floribus et sertis operit postisque superbos
  216. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  217. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  218. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  219. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  220. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  221. plus videat quam mortali concedere par est.
  222. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  223. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  224. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  225. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  226. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  227. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  228. praetermittere et humanis concedere rebus.
  229. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  230. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  231. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  232. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  233. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  234. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  235. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  236. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  237. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  238. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  239. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  240. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  241. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  242. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  243. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  244. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  245. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  246. Et commiscendo quom semine forte virilem
  247. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  248. tum similes matrum materno semine fiunt,
  249. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  250. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  251. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  252. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  253. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  254. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  255. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  256. possint et referant proavorum saepe figuras,
  257. propterea quia multa modis primordia multis
  258. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  259. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  260. inde Venus varia producit sorte figuras,
  261. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  262. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  263. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  264. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  265. maternoque mares existunt corpore creti;
  266. semper enim partus duplici de semine constat,
  267. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  268. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  269. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  270. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  271. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  272. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  273. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  274. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  275. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  276. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  277. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  278. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  279. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  280. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  281. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  282. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  283. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  284. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  285. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  286. atque alias alii complent magis ex aliisque
  287. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  288. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  289. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  290. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  291. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  292. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  293. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  294. usque adeo magni refert, ut semina possint
  295. seminibus commisceri genitaliter apta
  296. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  297. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  298. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  299. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  300. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  301. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  302. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  303. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  304. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  305. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  306. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  307. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  308. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  309. eicit enim sulcum recta regione viaque
  310. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  311. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  312. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,