De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  2. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  3. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  4. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  5. proinde foraminibus debent differe figurae
  6. et variare viae proinde ac textura .
  7. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  8. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  9. contractabiliter caulas intrare palati,
  10. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  11. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  12. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  13. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  14. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  15. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  16. commutantur ibi positurae principiorum;
  17. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  18. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  19. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  20. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  21. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  22. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  23. tangat agam. primum res multas esse necessest
  24. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  25. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  26. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  27. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  28. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  29. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  30. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  31. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  32. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  33. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  34. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  35. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  36. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  37. est alio ut possit permitti longius alter;
  38. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  39. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  40. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  41. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  42. paulatim facilis distractus in auras;
  43. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  44. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  45. significat quod fracta magis redolere videntur
  46. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  47. deinde videre licet maioribus esse creatum
  48. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  49. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  50. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  51. investigare in qua sit regione locatum;
  52. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  53. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  54. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  55. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  56. in generest, sed item species rerum atque colores
  57. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  58. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  59. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  60. auroram clara consuetum voce vocare,
  61. noenu queunt rapidi contra constare leones
  62. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  63. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  64. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  65. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  66. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  67. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  68. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  69. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  70. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  71. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  72. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  73. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  74. multa modis multis in cunctas undique partis
  75. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  76. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  77. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  78. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  79. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  80. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  81. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  82. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  83. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  84. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  85. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  86. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  87. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  88. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  89. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  90. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  91. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  92. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  93. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  94. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  95. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  96. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  97. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  98. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  99. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  100. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  101. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  102. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  103. scire licet mentem simili ratione moveri
  104. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  105. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  106. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  107. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  108. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  109. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  110. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  111. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  112. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  113. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  114. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  115. nec dissentit eum mortis letique potitum
  116. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  117. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  118. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  119. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  120. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  121. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  122. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  123. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  124. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  125. copia particularum, ut possit suppeditare.
  126. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  127. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  128. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  129. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  130. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  131. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  132. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  133. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  134. omnia sub verbone creat natura paratque?
  135. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  136. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  137. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  138. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  139. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  140. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  141. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  142. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  143. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  144. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  145. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  146. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  147. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  148. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  149. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  150. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  151. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  152. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  153. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  154. ipse parat sese porro speratque futurum
  155. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  156. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  157. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  158. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  159. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  160. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  161. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  162. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  163. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  164. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  165. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  166. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  167. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  168. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  169. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  170. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  171. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  172. Illud in his rebus vitium vehementer
  173. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  174. lumina ne facias oculorum clara creata,
  175. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  176. proceros passus, ideo fastigia posse
  177. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  178. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  179. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  180. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  181. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  182. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  183. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  184. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  185. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  186. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  187. sed potius longe linguae praecessit origo
  188. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  189. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  190. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  191. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  192. at contra conferre manu certamina pugnae
  193. et lacerare artus foedareque membra cruore
  194. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  195. et volnus vitare prius natura
  196. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  197. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  198. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  199. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  200. haec igitur possunt utendi cognita causa
  201. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  202. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  203. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  204. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  205. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  206. utilitatis ob officium potuisse creari.
  207. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  208. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  209. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  210. multa modis multis docui, sed plurima debent
  211. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  212. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  213. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  214. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  215. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  216. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  217. et recreet vires inter datus, atque patentem
  218. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  219. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  220. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  221. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  222. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  223. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  224. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  225. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  226. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  227. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  228. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  229. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  230. dico animo nostro primum simulacra meandi
  231. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  232. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  233. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  234. id quod providet, illius rei constat imago,
  235. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  236. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  237. per membra atque artus animai dissita vis est;
  238. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  239. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  240. paulatim moles protruditur atque movetur.
  241. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  242. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  243. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  244. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  245. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  246. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  247. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  248. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  249. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  250. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  251. trudit agens magnam magno molimine navem
  252. et manus una regit quanto vis impete euntem
  253. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  254. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  255. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  256. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  257. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  258. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  259. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  260. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  261. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  262. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  263. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  264. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  265. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  266. vis animae partimque foras eiecta recessit
  267. et partim contrusa magis concessit in altum;
  268. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  269. nam dubium non est, animai quin opera sit
  270. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  271. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  272. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  273. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  274. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  275. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  276. unde reconflari sensus per membra repente
  277. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  278. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  279. perturbari anima et corpus languescere possit,
  280. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  281. Principio externa corpus de parte necessum est,
  282. quoniam vicinum tangitur auris,
  283. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  284. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  285. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  286. interiorem etiam partem spirantibus
  287. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  288. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  289. perveniant plagae per parva foramina nobis
  290. corporis ad primas partis elementaque prima,
  291. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  292. conturbantur enim positurae principiorum
  293. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  294. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  295. pars etiam distracta per artus non queat esse
  296. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  297. inter enim saepit coetus natura viasque.
  298. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  299. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  300. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  301. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  302. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  303. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  304. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  305. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  306. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  307. corpora conturbant magno contusa labore.
  308. fit ratione eadem coniectus parte animai
  309. altior atque foras eiectus largior eius,
  310. et divisior inter se ac distractior intus.
  311. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  312. aut quibus in rebus multum sumus ante morati