De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  2. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  3. at contra tenuis summi membrana coloris
  4. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  5. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  6. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  7. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  8. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  9. exin imaginibus missis consistere eorum.
  10. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  11. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  12. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  13. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  14. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  15. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  16. nec ratione alia servari posse videntur,
  17. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  18. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  19. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  20. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  21. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  22. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  23. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  24. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  25. tertia pars nulla possit ratione videri.
  26. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  27. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  28. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  29. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  30. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  31. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  32. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  33. habrotonique graves et tristia centaurea,
  34. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  35. ---
  36. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  37. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  38. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  39. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  40. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  41. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  42. quae multis formata modis sublime feruntur,
  43. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  44. cernimus et mundi speciem violare serenam
  45. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  46. ora volare videntur et umbram ducere late,
  47. inter dum magni montes avolsaque saxa
  48. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  49. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  50. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  51. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  52. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  53. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  54. ---
  55. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  56. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  57. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  58. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  59. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  60. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  61. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  62. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  63. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  64. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  65. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  66. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  67. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  68. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  69. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  70. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  71. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  72. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  73. sic ab rebus item simili ratione necessest
  74. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  75. multa modis multis in cunctas undique partis;
  76. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  77. res ibi respondent simili forma atque colore.
  78. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  79. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  80. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  81. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  82. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  83. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  84. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  85. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  86. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  87. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  88. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  89. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  90. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  91. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  92. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  93. Principio persaepe levis res atque minutis
  94. corporibus factas celeris licet esse videre.
  95. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  96. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  97. quae quasi cuduntur perque intervallum
  98. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  99. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  100. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  101. qua propter simulacra pari ratione necessest
  102. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  103. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  104. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  105. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  106. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  107. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  108. et quasi permanare per intervallum.
  109. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  110. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  111. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  112. per totum caeli spatium diffundere sese
  113. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  114. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  115. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  116. quone vides citius debere et longius ire
  117. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  118. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  119. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  120. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  121. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  122. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  123. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  124. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  125. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  126. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  127. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  128. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  129. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  130. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  131. nec variae cessant voces volitare per auras.
  132. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  133. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  134. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  135. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  136. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  137. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  138. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  139. cernere odorari licet et sentire sonare.
  140. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  141. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  142. cernitur in luce et claro candore, necessest
  143. consimili causa tactum visumque moveri.
  144. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  145. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  146. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  147. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  148. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  149. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  150. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  151. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  152. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  153. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  154. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  155. efficit ut videamus et internoscere curat;
  156. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  157. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  158. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  159. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  160. propterea fit uti videamus quam procul absit
  161. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  162. et nostros oculos perterget longior aura,
  163. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  164. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  165. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  166. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  167. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  168. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  169. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  170. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  171. particulam venti sentire et frigoris eius,
  172. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  173. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  174. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  175. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  176. tangimus extremum saxi summumque colorem
  177. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  178. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  179. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  180. percipe: nam certe penitus remmota videtur.