De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  2. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  3. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  4. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  5. primus enim citra postes tum cernitur ,
  6. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  7. post extraria lux oculos perterget et
  8. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  9. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  10. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  11. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  12. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  13. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  14. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  15. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  16. atque alium prae se propellens volvit,
  17. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  18. distare ab speculo tantum semota videtur.
  19. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  20. ---
  21. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  22. binis quoniam res confit utraque.
  23. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  24. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  25. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  26. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  27. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  28. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  29. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  30. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  31. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  32. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  33. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  34. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  35. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  36. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  37. omnia per flexos aditus educta licebit
  38. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  39. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  40. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  41. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  42. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  43. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  44. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  45. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  46. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  47. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  48. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  49. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  50. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  51. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  52. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  53. omnia quandoquidem cogit natura referri
  54. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  55. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  56. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  57. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  58. per purum simulacra feruntur
  59. et feriunt oculos turbantia composituras.
  60. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  61. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  62. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  63. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  64. arquati, quia luroris de corpore eorum
  65. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  66. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  67. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  68. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  69. propterea quia, cum propior caliginis
  70. ater init oculos prior et possedit apertos,
  71. insequitur candens confestim lucidus ,
  72. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  73. illius; nam multis partibus hic est
  74. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  75. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  76. atque pate fecit, quas ante obsederat
  77. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  78. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  79. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  80. propterea quia posterior caliginis
  81. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  82. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  83. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  84. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  85. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  86. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  87. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  88. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  89. per multum quia dum simulacra feruntur,
  90. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  91. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  92. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  93. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  94. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  95. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  96. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  97. si credis privatum lumine posse
  98. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  99. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  100. id quod nos umbram perhibere .
  101. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  102. lumine privatur solis qua cumque meantes
  103. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  104. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  105. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  106. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  107. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  108. propterea facile et spoliatur lumine terra
  109. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  110. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  111. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  112. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  113. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  114. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  115. hoc animi demum ratio discernere debet,
  116. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  117. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  118. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  119. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  120. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  121. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  122. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  123. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  124. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  125. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  126. solque pari ratione manere et luna videtur
  127. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  128. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  129. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  130. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  131. atria versari et circum cursare columnae
  132. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  133. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  134. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  135. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  136. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  137. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  138. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  139. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  140. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  141. inter eos solemque iacent immania ponti
  142. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  143. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  144. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  145. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  146. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  147. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  148. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  149. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  150. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  151. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  152. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  153. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  154. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  155. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  156. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  157. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  158. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  159. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  160. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  161. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  162. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  163. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  164. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  165. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  166. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  167. at maris ignaris in portu clauda videntur
  168. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  169. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  170. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  171. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  172. omnia converti sursumque supina reverti
  173. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  174. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  175. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  176. labier adversum nimbos atque ire superne
  177. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  178. At si forte oculo manus uni subdita supter
  179. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur