De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  2. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  3. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  4. at contra tenuis summi membrana coloris
  5. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  6. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  7. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  8. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  9. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  10. exin imaginibus missis consistere eorum.
  11. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  12. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  13. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  14. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  15. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  16. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  17. nec ratione alia servari posse videntur,
  18. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  19. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  20. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  21. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  22. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  23. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  24. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  25. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  26. tertia pars nulla possit ratione videri.
  27. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  28. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  29. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  30. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  31. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  32. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  33. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  34. habrotonique graves et tristia centaurea,
  35. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  36. ---
  37. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  38. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  39. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  40. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  41. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  42. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  43. quae multis formata modis sublime feruntur,
  44. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  45. cernimus et mundi speciem violare serenam
  46. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  47. ora volare videntur et umbram ducere late,
  48. inter dum magni montes avolsaque saxa
  49. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  50. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  51. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  52. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  53. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  54. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  55. ---
  56. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  57. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  58. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  59. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  60. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  61. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  62. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  63. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  64. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  65. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  66. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  67. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  68. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  69. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  70. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  71. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  72. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  73. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  74. sic ab rebus item simili ratione necessest
  75. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  76. multa modis multis in cunctas undique partis;
  77. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  78. res ibi respondent simili forma atque colore.
  79. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  80. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  81. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  82. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  83. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  84. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  85. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  86. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  87. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  88. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  89. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  90. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  91. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  92. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  93. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  94. Principio persaepe levis res atque minutis
  95. corporibus factas celeris licet esse videre.
  96. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  97. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  98. quae quasi cuduntur perque intervallum
  99. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  100. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  101. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  102. qua propter simulacra pari ratione necessest
  103. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  104. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  105. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  106. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  107. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  108. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  109. et quasi permanare per intervallum.
  110. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  111. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  112. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  113. per totum caeli spatium diffundere sese
  114. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  115. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  116. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  117. quone vides citius debere et longius ire
  118. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  119. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  120. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  121. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  122. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  123. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  124. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  125. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  126. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  127. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  128. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  129. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  130. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  131. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  132. nec variae cessant voces volitare per auras.
  133. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  134. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  135. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  136. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  137. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  138. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,