De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  2. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  3. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  4. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  5. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  6. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  7. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  8. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  9. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  10. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  11. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  12. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  13. vis animae partimque foras eiecta recessit
  14. et partim contrusa magis concessit in altum;
  15. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  16. nam dubium non est, animai quin opera sit
  17. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  18. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  19. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  20. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  21. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  22. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  23. unde reconflari sensus per membra repente
  24. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  25. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  26. perturbari anima et corpus languescere possit,
  27. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  28. Principio externa corpus de parte necessum est,
  29. quoniam vicinum tangitur auris,
  30. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  31. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  32. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  33. interiorem etiam partem spirantibus
  34. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  35. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  36. perveniant plagae per parva foramina nobis
  37. corporis ad primas partis elementaque prima,
  38. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  39. conturbantur enim positurae principiorum
  40. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  41. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  42. pars etiam distracta per artus non queat esse
  43. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  44. inter enim saepit coetus natura viasque.
  45. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  46. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  47. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  48. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  49. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  50. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  51. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  52. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  53. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  54. corpora conturbant magno contusa labore.
  55. fit ratione eadem coniectus parte animai
  56. altior atque foras eiectus largior eius,
  57. et divisior inter se ac distractior intus.
  58. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  59. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  60. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  61. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  62. causidici causas agere et componere leges,
  63. induperatores pugnare ac proelia obire,
  64. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  65. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  66. semper et inventam patriis exponere chartis.
  67. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  68. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  69. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  70. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  71. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  72. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  73. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  74. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  75. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  76. cernere saltantis et mollia membra moventis
  77. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  78. auribus accipere et consessum cernere eundem
  79. scenaique simul varios splendere decores.
  80. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  81. et quibus in rebus consuerint esse operati
  82. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  83. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  84. in somnis sudare tamen spirareque semper
  85. et quasi de palma summas contendere viris
  86. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  87. venantumque canes in molli saepe quiete
  88. iactant crura tamen subito vocisque repente
  89. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  90. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  91. expergefactique secuntur inania saepe
  92. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  93. donec discussis redeant erroribus ad se.
  94. at consueta domi catulorum blanda propago
  95. discutere et corpus de terra corripere instant,
  96. iactant crura tamen subito vocisque repente
  97. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  98. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  99. expergefactique secuntur inania saepe
  100. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  101. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  102. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  103. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  104. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  105. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  106. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  107. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  108. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  109. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  110. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  111. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  112. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  113. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  114. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  115. indicioque sui facti persaepe fuere.
  116. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  117. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  118. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  119. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  120. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  121. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  122. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  123. somno devincti credunt se extollere vestem,
  124. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  125. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  126. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  127. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  128. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  129. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  130. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  131. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  132. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  133. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  134. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  135. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  136. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  137. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  138. per membra atque artus decedit corpore toto,
  139. in loca conveniens nervorum certa cietque
  140. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  141. inritata tument loca semine fitque voluntas
  142. eicere id quo se contendit dira lubido,
  143. incitat inritans loca turgida semine multo
  144. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  145. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  146. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  147. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  148. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  149. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  150. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  151. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  152. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  153. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  154. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  155. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  156. stillavit gutta et successit frigida cura;
  157. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  158. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  159. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  160. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  161. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  162. nec retinere semel conversum unius amore
  163. et servare sibi curam certumque dolorem;
  164. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  165. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  166. si non prima novis conturbes volnera plagis
  167. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  168. aut alio possis animi traducere motus.
  169. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  170. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  171. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  172. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  173. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  174. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  175. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  176. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  177. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  178. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  179. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  180. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  181. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  182. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  183. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  184. quod fieri contra totum natura repugnat;
  185. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  186. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  187. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  188. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  189. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  190. ex hominis vero facie pulchroque colore
  191. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  192. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  193. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  194. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  195. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  196. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  197. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  198. nec satiare queunt spectando corpora coram
  199. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  200. possunt errantes incerti corpore toto.
  201. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  202. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  203. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  204. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  205. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  206. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  207. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  208. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  209. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  210. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  211. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  212. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  213. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  214. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  215. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  216. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  217. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  218. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  219. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  220. labitur interea res et Babylonia fiunt
  221. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  222. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  223. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  224. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  225. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  226. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  227. eximia veste et victu convivia, ludi,
  228. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  229. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  230. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  231. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  232. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  233. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  234. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  235. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  236. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  237. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  238. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  239. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  240. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  241. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  242. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  243. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  244. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  245. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  246. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  247. et praetermittas animi vitia omnia primum
  248. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  249. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  250. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  251. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  252. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  253. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  254. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  255. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  256. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  257. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  258. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  259. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  260. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  261. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  262. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  263. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  264. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  265. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  266. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  267. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  268. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;