De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  2. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  3. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  4. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  5. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  6. floribus et sertis operit postisque superbos
  7. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  8. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  9. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  10. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  11. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  12. plus videat quam mortali concedere par est.
  13. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  14. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  15. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  16. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  17. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  18. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  19. praetermittere et humanis concedere rebus.
  20. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  21. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  22. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  23. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  24. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  25. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  26. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  27. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  28. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  29. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  30. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  31. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  32. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  33. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  34. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  35. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  36. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  37. Et commiscendo quom semine forte virilem
  38. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  39. tum similes matrum materno semine fiunt,
  40. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  41. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  42. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  43. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  44. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  45. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  46. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  47. possint et referant proavorum saepe figuras,
  48. propterea quia multa modis primordia multis
  49. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  50. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  51. inde Venus varia producit sorte figuras,
  52. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  53. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  54. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  55. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  56. maternoque mares existunt corpore creti;
  57. semper enim partus duplici de semine constat,
  58. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  59. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  60. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  61. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  62. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  63. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  64. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  65. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  66. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  67. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  68. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  69. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  70. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  71. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  72. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  73. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  74. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  75. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  76. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  77. atque alias alii complent magis ex aliisque
  78. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  79. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  80. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  81. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  82. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  83. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  84. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  85. usque adeo magni refert, ut semina possint
  86. seminibus commisceri genitaliter apta
  87. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  88. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  89. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  90. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  91. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  92. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  93. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  94. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  95. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  96. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  97. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  98. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  99. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  100. eicit enim sulcum recta regione viaque
  101. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  102. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  103. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  104. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
  105. coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
  106. Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
  107. deteriore fit ut forma muliercula ametur;
  108. nam facit ipsa suis inter dum femina factis
  109. morigerisque modis et munde corpore culto,
  110. ut facile insuescat secum te degere vitam.
  111. quod super est, consuetudo concinnat amorem;
  112. nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
  113. vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
  114. nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
  115. umoris longo in spatio pertundere saxa?
  1. Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
  2. condere pro rerum maiestate hisque repertis?
  3. quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
  4. pro meritis eius possit, qui talia nobis
  5. pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
  6. nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
  7. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
  8. dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
  9. qui princeps vitae rationem invenit eam quae
  10. nunc appellatur sapientia, quique per artem
  11. fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
  12. in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
  13. confer enim divina aliorum antiqua reperta.
  14. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
  15. vitigeni laticem mortalibus instituisse;
  16. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  17. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  18. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  19. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  20. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  21. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  22. Herculis antistare autem si facta putabis,
  23. longius a vera multo ratione ferere.
  24. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  25. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  26. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  27. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  28. hydra venenatis posset vallata colubris?
  29. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  30. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  31. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  32. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  33. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  34. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  35. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  36. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  37. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  38. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  39. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  40. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  41. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  42. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  43. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  44. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  45. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  46. sollicitum curae quantique perinde timores!
  47. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  48. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  49. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  50. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  51. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  52. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  53. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  54. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  55. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  56. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  57. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  58. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  59. quo genere in primis animi natura reperta est
  60. nativo primum consistere corpore creta,
  61. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  62. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  63. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  64. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  65. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  66. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  67. et quibus ille modis congressus materiai
  68. fundarit terram caelum mare sidera solem
  69. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  70. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  71. quove modo genus humanum variante loquella
  72. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  73. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  74. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  75. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  76. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  77. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  78. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  79. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  80. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  81. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  82. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  83. si tamen interea mirantur qua ratione
  84. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  85. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  86. rursus in antiquas referuntur religiones
  87. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  88. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  89. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  90. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  91. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  92. principio maria ac terras caelumque tuere;
  93. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  94. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  95. una dies dabit exitio, multosque per annos
  96. sustentata ruet moles et machina mundi.
  97. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  98. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  99. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  100. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  101. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  102. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  103. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  104. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  105. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  106. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  107. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  108. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  109. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  110. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  111. sanctius et multo certa ratione magis quam
  112. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  113. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  114. religione refrenatus ne forte rearis
  115. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  116. corpore divino debere aeterna manere,
  117. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  118. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  119. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  120. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  121. inmortalia mortali sermone notantes;
  122. quae procul usque adeo divino a numine distent
  123. inque deum numero quae sint indigna videri,
  124. notitiam potius praebere ut posse putentur
  125. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  126. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  127. posse animi natura putetur consiliumque.
  128. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  129. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  130. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  131. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  132. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  133. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  134. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  135. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  136. posset et innasci quavis in parte soleret,
  137. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  138. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  139. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  140. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  141. totum posse extra corpus formamque animalem
  142. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  143. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  144. haud igitur constant divino praedita sensu,
  145. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  146. Illud item non est ut possis credere, sedes
  147. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  148. tenvis enim natura deum longeque remota
  149. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  150. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  151. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  152. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  153. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse