De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec singillatim possunt secreta videri.
  2. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  3. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  4. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  5. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  6. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  7. at contra tenuis summi membrana coloris
  8. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  9. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  10. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  11. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  12. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  13. exin imaginibus missis consistere eorum.
  14. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  15. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  16. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  17. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  18. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  19. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  20. nec ratione alia servari posse videntur,
  21. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  22. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  23. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  24. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  25. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  26. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  27. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  28. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  29. tertia pars nulla possit ratione videri.
  30. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  31. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  32. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  33. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  34. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  35. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  36. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  37. habrotonique graves et tristia centaurea,
  38. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  39. ---
  40. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  41. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  42. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  43. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  44. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  45. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  46. quae multis formata modis sublime feruntur,
  47. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  48. cernimus et mundi speciem violare serenam
  49. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  50. ora volare videntur et umbram ducere late,
  51. inter dum magni montes avolsaque saxa
  52. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  53. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  54. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  55. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  56. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  57. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  58. ---
  59. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  60. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  61. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  62. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  63. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  64. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  65. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  66. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  67. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  68. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  69. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  70. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  71. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  72. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  73. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  74. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  75. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  76. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  77. sic ab rebus item simili ratione necessest
  78. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  79. multa modis multis in cunctas undique partis;
  80. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  81. res ibi respondent simili forma atque colore.
  82. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  83. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  84. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  85. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  86. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  87. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  88. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  89. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  90. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  91. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  92. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  93. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  94. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  95. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  96. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.