De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Principio persaepe levis res atque minutis
  2. corporibus factas celeris licet esse videre.
  3. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  4. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  5. quae quasi cuduntur perque intervallum
  6. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  7. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  8. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  9. qua propter simulacra pari ratione necessest
  10. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  11. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  12. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  13. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  14. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  15. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  16. et quasi permanare per intervallum.
  17. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  18. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  19. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  20. per totum caeli spatium diffundere sese
  21. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  22. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  23. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  24. quone vides citius debere et longius ire
  25. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  26. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  27. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  28. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  29. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  30. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  31. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  32. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  33. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  34. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  35. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  36. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  37. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  38. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  39. nec variae cessant voces volitare per auras.
  40. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  41. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  42. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  43. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  44. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  45. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  46. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  47. cernere odorari licet et sentire sonare.
  48. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  49. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  50. cernitur in luce et claro candore, necessest
  51. consimili causa tactum visumque moveri.
  52. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  53. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  54. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  55. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  56. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  57. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  58. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  59. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  60. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  61. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  62. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  63. efficit ut videamus et internoscere curat;
  64. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  65. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  66. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  67. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  68. propterea fit uti videamus quam procul absit
  69. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  70. et nostros oculos perterget longior aura,
  71. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  72. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  73. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  74. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  75. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  76. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  77. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  78. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  79. particulam venti sentire et frigoris eius,
  80. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  81. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  82. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  83. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  84. tangimus extremum saxi summumque colorem
  85. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  86. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  87. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  88. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  89. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  90. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  91. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  92. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  93. primus enim citra postes tum cernitur ,
  94. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,