De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  2. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  3. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  4. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  5. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  6. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  7. dico animo nostro primum simulacra meandi
  8. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  9. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  10. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  11. id quod providet, illius rei constat imago,
  12. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  13. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  14. per membra atque artus animai dissita vis est;
  15. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  16. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  17. paulatim moles protruditur atque movetur.