De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  2. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  3. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  4. multa modis multis docui, sed plurima debent
  5. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  6. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  7. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  8. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  9. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  10. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  11. et recreet vires inter datus, atque patentem
  12. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  13. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  14. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  15. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  16. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  17. urere ne possit calor amplius aridus artus.