De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  2. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  3. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  4. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  5. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  6. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  7. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  8. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  9. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  10. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  11. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  12. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  13. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  14. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  15. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  16. scire licet mentem simili ratione moveri
  17. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  18. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  19. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  20. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  21. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  22. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  23. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  24. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  25. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  26. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  27. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  28. nec dissentit eum mortis letique potitum
  29. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  30. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  31. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  32. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  33. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  34. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  35. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  36. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  37. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  38. copia particularum, ut possit suppeditare.
  39. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  40. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  41. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  42. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  43. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  44. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  45. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  46. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  47. omnia sub verbone creat natura paratque?
  48. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  49. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  50. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  51. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  52. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  53. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  54. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  55. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  56. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  57. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  58. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  59. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  60. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  61. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  62. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  63. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  64. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  65. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  66. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  67. ipse parat sese porro speratque futurum
  68. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  69. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  70. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  71. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  72. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  73. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  74. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  75. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  76. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  77. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  78. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  79. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  80. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  81. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  82. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  83. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  84. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  85. Illud in his rebus vitium vehementer
  86. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  87. lumina ne facias oculorum clara creata,
  88. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  89. proceros passus, ideo fastigia posse
  90. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  91. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  92. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  93. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  94. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  95. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  96. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  97. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  98. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  99. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  100. sed potius longe linguae praecessit origo
  101. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  102. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  103. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  104. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  105. at contra conferre manu certamina pugnae
  106. et lacerare artus foedareque membra cruore
  107. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  108. et volnus vitare prius natura
  109. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  110. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  111. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  112. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  113. haec igitur possunt utendi cognita causa
  114. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  115. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  116. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  117. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  118. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  119. utilitatis ob officium potuisse creari.
  120. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  121. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  122. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  123. multa modis multis docui, sed plurima debent
  124. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  125. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  126. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  127. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  128. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  129. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  130. et recreet vires inter datus, atque patentem
  131. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  132. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  133. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  134. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  135. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  136. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  137. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  138. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  139. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  140. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  141. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  142. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  143. dico animo nostro primum simulacra meandi
  144. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  145. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  146. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  147. id quod providet, illius rei constat imago,
  148. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  149. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  150. per membra atque artus animai dissita vis est;
  151. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  152. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  153. paulatim moles protruditur atque movetur.
  154. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  155. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  156. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  157. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  158. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  159. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  160. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  161. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  162. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  163. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  164. trudit agens magnam magno molimine navem
  165. et manus una regit quanto vis impete euntem
  166. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  167. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  168. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  169. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  170. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  171. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  172. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  173. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  174. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  175. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  176. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  177. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  178. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  179. vis animae partimque foras eiecta recessit
  180. et partim contrusa magis concessit in altum;
  181. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  182. nam dubium non est, animai quin opera sit
  183. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  184. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  185. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  186. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  187. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  188. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  189. unde reconflari sensus per membra repente
  190. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  191. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  192. perturbari anima et corpus languescere possit,
  193. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  194. Principio externa corpus de parte necessum est,
  195. quoniam vicinum tangitur auris,
  196. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  197. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  198. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  199. interiorem etiam partem spirantibus
  200. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  201. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  202. perveniant plagae per parva foramina nobis
  203. corporis ad primas partis elementaque prima,
  204. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  205. conturbantur enim positurae principiorum
  206. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  207. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  208. pars etiam distracta per artus non queat esse
  209. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  210. inter enim saepit coetus natura viasque.
  211. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  212. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  213. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  214. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  215. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  216. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  217. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  218. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  219. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  220. corpora conturbant magno contusa labore.
  221. fit ratione eadem coniectus parte animai
  222. altior atque foras eiectus largior eius,
  223. et divisior inter se ac distractior intus.
  224. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  225. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  226. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  227. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  228. causidici causas agere et componere leges,
  229. induperatores pugnare ac proelia obire,
  230. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  231. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  232. semper et inventam patriis exponere chartis.
  233. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  234. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  235. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  236. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  237. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  238. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  239. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  240. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  241. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  242. cernere saltantis et mollia membra moventis
  243. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  244. auribus accipere et consessum cernere eundem
  245. scenaique simul varios splendere decores.
  246. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  247. et quibus in rebus consuerint esse operati
  248. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  249. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  250. in somnis sudare tamen spirareque semper
  251. et quasi de palma summas contendere viris
  252. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  253. venantumque canes in molli saepe quiete
  254. iactant crura tamen subito vocisque repente
  255. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  256. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  257. expergefactique secuntur inania saepe
  258. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  259. donec discussis redeant erroribus ad se.
  260. at consueta domi catulorum blanda propago
  261. discutere et corpus de terra corripere instant,
  262. iactant crura tamen subito vocisque repente
  263. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  264. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  265. expergefactique secuntur inania saepe
  266. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  267. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  268. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  269. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  270. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  271. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  272. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  273. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  274. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  275. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  276. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  277. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  278. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  279. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  280. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  281. indicioque sui facti persaepe fuere.
  282. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  283. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  284. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  285. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  286. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  287. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  288. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  289. somno devincti credunt se extollere vestem,
  290. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  291. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  292. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  293. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  294. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  295. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  296. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  297. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  298. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  299. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  300. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  301. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  302. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  303. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  304. per membra atque artus decedit corpore toto,
  305. in loca conveniens nervorum certa cietque
  306. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  307. inritata tument loca semine fitque voluntas
  308. eicere id quo se contendit dira lubido,
  309. incitat inritans loca turgida semine multo
  310. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  311. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  312. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  313. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  314. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  315. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  316. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  317. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  318. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  319. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  320. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  321. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  322. stillavit gutta et successit frigida cura;
  323. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  324. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  325. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  326. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  327. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  328. nec retinere semel conversum unius amore
  329. et servare sibi curam certumque dolorem;
  330. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  331. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  332. si non prima novis conturbes volnera plagis
  333. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  334. aut alio possis animi traducere motus.
  335. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  336. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  337. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  338. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  339. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  340. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  341. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  342. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  343. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  344. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  345. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  346. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  347. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  348. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  349. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  350. quod fieri contra totum natura repugnat;
  351. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  352. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  353. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  354. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  355. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  356. ex hominis vero facie pulchroque colore
  357. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  358. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  359. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  360. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  361. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  362. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  363. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  364. nec satiare queunt spectando corpora coram
  365. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  366. possunt errantes incerti corpore toto.
  367. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  368. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  369. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  370. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  371. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  372. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  373. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  374. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  375. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  376. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  377. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  378. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  379. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  380. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  381. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  382. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  383. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  384. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  385. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  386. labitur interea res et Babylonia fiunt
  387. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  388. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  389. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  390. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  391. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  392. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  393. eximia veste et victu convivia, ludi,
  394. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  395. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  396. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  397. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  398. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  399. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  400. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  401. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  402. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  403. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  404. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  405. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  406. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  407. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  408. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  409. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  410. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  411. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  412. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  413. et praetermittas animi vitia omnia primum
  414. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  415. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  416. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  417. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  418. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  419. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  420. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  421. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  422. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  423. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  424. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  425. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  426. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  427. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  428. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  429. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  430. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  431. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  432. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  433. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  434. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  435. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  436. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  437. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  438. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  439. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  440. floribus et sertis operit postisque superbos
  441. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  442. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  443. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  444. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  445. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  446. plus videat quam mortali concedere par est.
  447. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  448. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  449. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  450. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  451. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  452. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  453. praetermittere et humanis concedere rebus.
  454. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  455. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  456. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  457. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  458. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  459. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  460. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  461. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  462. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  463. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  464. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  465. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  466. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  467. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  468. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  469. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  470. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  471. Et commiscendo quom semine forte virilem
  472. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  473. tum similes matrum materno semine fiunt,
  474. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  475. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  476. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  477. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  478. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  479. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  480. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  481. possint et referant proavorum saepe figuras,
  482. propterea quia multa modis primordia multis
  483. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  484. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  485. inde Venus varia producit sorte figuras,
  486. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  487. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  488. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  489. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  490. maternoque mares existunt corpore creti;
  491. semper enim partus duplici de semine constat,
  492. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  493. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  494. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  495. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  496. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  497. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  498. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  499. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  500. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  501. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  502. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  503. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  504. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  505. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  506. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  507. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  508. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  509. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  510. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  511. atque alias alii complent magis ex aliisque
  512. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  513. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  514. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  515. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  516. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent