De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  2. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  3. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  4. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  5. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  6. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  7. cernere odorari licet et sentire sonare.
  8. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  9. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  10. cernitur in luce et claro candore, necessest
  11. consimili causa tactum visumque moveri.
  12. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  13. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  14. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  15. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  16. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  17. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  18. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  19. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  20. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  21. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  22. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  23. efficit ut videamus et internoscere curat;
  24. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  25. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  26. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  27. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  28. propterea fit uti videamus quam procul absit
  29. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  30. et nostros oculos perterget longior aura,
  31. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  32. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  33. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  34. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  35. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  36. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  37. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  38. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  39. particulam venti sentire et frigoris eius,
  40. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  41. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  42. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  43. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  44. tangimus extremum saxi summumque colorem
  45. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  46. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  47. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  48. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  49. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  50. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  51. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  52. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  53. primus enim citra postes tum cernitur ,
  54. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  55. post extraria lux oculos perterget et
  56. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  57. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  58. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  59. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  60. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  61. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  62. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  63. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  64. atque alium prae se propellens volvit,
  65. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  66. distare ab speculo tantum semota videtur.
  67. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  68. ---
  69. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  70. binis quoniam res confit utraque.
  71. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  72. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  73. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  74. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  75. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  76. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  77. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  78. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  79. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  80. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  81. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  82. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  83. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  84. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  85. omnia per flexos aditus educta licebit
  86. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  87. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  88. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  89. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  90. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  91. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  92. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  93. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  94. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  95. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  96. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  97. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  98. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  99. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  100. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  101. omnia quandoquidem cogit natura referri
  102. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  103. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  104. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  105. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  106. per purum simulacra feruntur
  107. et feriunt oculos turbantia composituras.
  108. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  109. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  110. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  111. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  112. arquati, quia luroris de corpore eorum
  113. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  114. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  115. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  116. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  117. propterea quia, cum propior caliginis
  118. ater init oculos prior et possedit apertos,
  119. insequitur candens confestim lucidus ,
  120. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  121. illius; nam multis partibus hic est
  122. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  123. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  124. atque pate fecit, quas ante obsederat
  125. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  126. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  127. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  128. propterea quia posterior caliginis
  129. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  130. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  131. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  132. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  133. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  134. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  135. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  136. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  137. per multum quia dum simulacra feruntur,
  138. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  139. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  140. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  141. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  142. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  143. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  144. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  145. si credis privatum lumine posse
  146. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  147. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  148. id quod nos umbram perhibere .
  149. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  150. lumine privatur solis qua cumque meantes
  151. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  152. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  153. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  154. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  155. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  156. propterea facile et spoliatur lumine terra
  157. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  158. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  159. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  160. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  161. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  162. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  163. hoc animi demum ratio discernere debet,
  164. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  165. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  166. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  167. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  168. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  169. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  170. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  171. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  172. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  173. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  174. solque pari ratione manere et luna videtur
  175. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  176. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  177. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  178. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  179. atria versari et circum cursare columnae
  180. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  181. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  182. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  183. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  184. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  185. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  186. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  187. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  188. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  189. inter eos solemque iacent immania ponti
  190. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  191. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  192. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  193. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  194. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  195. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  196. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  197. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  198. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  199. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  200. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  201. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  202. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  203. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  204. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  205. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  206. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  207. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  208. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  209. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  210. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  211. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  212. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  213. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  214. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  215. at maris ignaris in portu clauda videntur
  216. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  217. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  218. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  219. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  220. omnia converti sursumque supina reverti
  221. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  222. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  223. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  224. labier adversum nimbos atque ire superne
  225. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  226. At si forte oculo manus uni subdita supter
  227. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  228. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  229. bina lucernarum florentia lumina flammis
  230. binaque per totas aedis geminare supellex
  231. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  232. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  233. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  234. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  235. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  236. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  237. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  238. mutare et campos pedibus transire videmur,
  239. et sonitus audire, severa silentia noctis
  240. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  241. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  242. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  243. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  244. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  245. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  246. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  247. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  248. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  249. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  250. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  251. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  252. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  253. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  254. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  255. notitiam veri quae res falsique crearit
  256. et dubium certo quae res differre probarit.
  257. invenies primis ab sensibus esse creatam
  258. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  259. nam maiore fide debet reperirier illud,
  260. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  261. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  262. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  263. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  264. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  265. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  266. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  267. an confutabunt nares oculive revincent?
  268. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  269. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  270. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  271. et seorsum varios rerum sentire colores
  272. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  273. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  274. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  275. non possint alios alii convincere sensus.
  276. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  277. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  278. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  279. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  280. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  281. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  282. reddere mendose causas utriusque figurae,
  283. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  284. et violare fidem primam et convellere tota
  285. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  286. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  287. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  288. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  289. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  290. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  291. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  292. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  293. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  294. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  295. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  296. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  297. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  298. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  299. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  300. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  301. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  302. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  303. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  304. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  305. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  306. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  307. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  308. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  309. quippe per angustum turba maiore coorta
  310. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  311. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  312. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  313. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  314. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  315. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  316. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  317. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  318. praesertim si cum summost clamore profusus.
  319. ergo corpoream vocem constare necessest,
  320. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  321. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  322. principiorum et item levor levore creatur;
  323. nec simili penetrant auris primordia forma,
  324. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  325. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  326. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  327. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  328. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  329. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  330. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  331. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  332. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  333. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  334. plane exaudiri discernique articulatim;
  335. servat enim formaturam servatque figuram.
  336. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  337. per multum confundi verba necessest
  338. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  339. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  340. internoscere, verborum sententia quae sit;
  341. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  342. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  343. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  344. in multas igitur voces vox una repente
  345. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  346. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  347. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  348. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  349. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  350. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  351. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  352. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  353. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  354. palantis comites com montis inter opacos
  355. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  356. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  357. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  358. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  359. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  360. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  361. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  362. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  363. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  364. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  365. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  366. pinea semiferi capitis velamina quassans
  367. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  368. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  369. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  370. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  371. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  372. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  373. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  374. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  375. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  376. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  377. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  378. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  379. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  380. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  381. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  382. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  383. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  384. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  385. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  386. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  387. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  388. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  389. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  390. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  391. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  392. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  393. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  394. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  395. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  396. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  397. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  398. siquis forte manu premere ac siccare .
  399. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  400. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  401. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  402. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  403. umida linguai circum sudantia templa;
  404. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  405. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  406. deinde voluptas est e suco fine palati;
  407. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  408. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  409. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  410. dum modo quod capias concoctum didere possis
  411. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  412. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  413. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  414. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  415. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  416. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  417. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  418. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  419. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  420. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  421. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  422. principio meminisse decet quae diximus ante,
  423. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  424. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  425. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  426. extima membrorum circumcaesura ,
  427. proinde et seminibus constant variantque figura.
  428. semina cum porro distent, differre necessest
  429. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  430. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  431. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  432. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  433. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  434. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  435. proinde foraminibus debent differe figurae
  436. et variare viae proinde ac textura .
  437. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  438. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  439. contractabiliter caulas intrare palati,
  440. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  441. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  442. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  443. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  444. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  445. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  446. commutantur ibi positurae principiorum;
  447. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  448. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  449. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  450. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  451. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  452. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  453. tangat agam. primum res multas esse necessest
  454. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  455. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  456. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  457. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  458. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  459. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  460. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  461. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  462. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  463. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  464. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  465. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  466. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  467. est alio ut possit permitti longius alter;
  468. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  469. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  470. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  471. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  472. paulatim facilis distractus in auras;
  473. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  474. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  475. significat quod fracta magis redolere videntur
  476. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  477. deinde videre licet maioribus esse creatum
  478. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  479. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  480. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  481. investigare in qua sit regione locatum;
  482. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  483. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  484. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  485. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  486. in generest, sed item species rerum atque colores
  487. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  488. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  489. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  490. auroram clara consuetum voce vocare,
  491. noenu queunt rapidi contra constare leones
  492. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  493. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  494. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  495. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  496. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  497. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  498. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  499. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  500. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  501. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  502. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  503. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  504. multa modis multis in cunctas undique partis
  505. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  506. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  507. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  508. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  509. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  510. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  511. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  512. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  513. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  514. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  515. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  516. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  517. et quae confiunt ex horum facta figuris.