De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  2. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  3. siquis forte manu premere ac siccare .
  4. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  5. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  6. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  7. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  8. umida linguai circum sudantia templa;
  9. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  10. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  11. deinde voluptas est e suco fine palati;
  12. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  13. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  14. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,