De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  2. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  3. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  4. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  5. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  6. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  7. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  8. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  9. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  10. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  11. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  12. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  13. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  14. plusculum habent in se rationis, plus operai.