De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  2. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  3. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  4. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  5. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  6. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  7. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  8. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  9. pinea semiferi capitis velamina quassans
  10. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  11. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  12. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  13. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  14. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  15. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  16. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  17. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  18. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  19. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  20. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  21. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  22. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  23. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  24. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  25. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  26. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  27. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  28. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  29. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  30. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  31. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  32. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  33. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  34. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  35. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  36. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  37. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  38. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  39. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  40. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  41. siquis forte manu premere ac siccare .
  42. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  43. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  44. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  45. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  46. umida linguai circum sudantia templa;
  47. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  48. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  49. deinde voluptas est e suco fine palati;
  50. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  51. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  52. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  53. dum modo quod capias concoctum didere possis
  54. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  55. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  56. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  57. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  58. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  59. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  60. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  61. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  62. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  63. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  64. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  65. principio meminisse decet quae diximus ante,
  66. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  67. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  68. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  69. extima membrorum circumcaesura ,
  70. proinde et seminibus constant variantque figura.
  71. semina cum porro distent, differre necessest
  72. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  73. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  74. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  75. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  76. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  77. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  78. proinde foraminibus debent differe figurae
  79. et variare viae proinde ac textura .
  80. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  81. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  82. contractabiliter caulas intrare palati,
  83. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  84. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  85. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  86. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  87. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  88. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  89. commutantur ibi positurae principiorum;
  90. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  91. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  92. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  93. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  94. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  95. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  96. tangat agam. primum res multas esse necessest
  97. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  98. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  99. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  100. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  101. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  102. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  103. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  104. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  105. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  106. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  107. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  108. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  109. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  110. est alio ut possit permitti longius alter;
  111. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  112. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  113. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  114. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  115. paulatim facilis distractus in auras;
  116. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  117. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  118. significat quod fracta magis redolere videntur
  119. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  120. deinde videre licet maioribus esse creatum
  121. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  122. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  123. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  124. investigare in qua sit regione locatum;
  125. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  126. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  127. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  128. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  129. in generest, sed item species rerum atque colores
  130. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  131. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  132. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  133. auroram clara consuetum voce vocare,
  134. noenu queunt rapidi contra constare leones
  135. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  136. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  137. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  138. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  139. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  140. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  141. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  142. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  143. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  144. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  145. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  146. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  147. multa modis multis in cunctas undique partis
  148. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  149. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  150. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  151. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  152. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  153. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  154. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  155. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  156. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  157. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  158. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  159. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  160. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  161. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  162. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  163. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  164. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  165. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  166. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  167. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  168. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  169. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  170. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  171. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  172. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  173. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  174. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  175. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  176. scire licet mentem simili ratione moveri
  177. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  178. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  179. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  180. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  181. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  182. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  183. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  184. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  185. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  186. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  187. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  188. nec dissentit eum mortis letique potitum
  189. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  190. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  191. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  192. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  193. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  194. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.