De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  2. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  3. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  4. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  5. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  6. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  7. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  8. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  9. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  10. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  11. solque pari ratione manere et luna videtur
  12. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  13. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  14. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  15. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  16. atria versari et circum cursare columnae
  17. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  18. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  19. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  20. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  21. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  22. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  23. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  24. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  25. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  26. inter eos solemque iacent immania ponti
  27. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  28. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  29. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  30. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  31. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  32. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  33. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  34. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  35. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  36. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  37. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  38. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  39. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  40. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  41. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  42. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  43. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  44. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  45. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  46. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  47. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  48. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  49. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  50. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  51. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  52. at maris ignaris in portu clauda videntur
  53. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  54. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  55. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  56. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  57. omnia converti sursumque supina reverti
  58. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  59. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  60. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  61. labier adversum nimbos atque ire superne
  62. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  63. At si forte oculo manus uni subdita supter
  64. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  65. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  66. bina lucernarum florentia lumina flammis
  67. binaque per totas aedis geminare supellex
  68. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  69. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  70. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  71. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  72. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  73. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  74. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  75. mutare et campos pedibus transire videmur,
  76. et sonitus audire, severa silentia noctis
  77. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  78. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  79. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  80. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  81. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  82. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  83. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  84. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  85. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  86. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  87. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  88. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  89. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  90. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  91. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  92. notitiam veri quae res falsique crearit
  93. et dubium certo quae res differre probarit.
  94. invenies primis ab sensibus esse creatam
  95. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  96. nam maiore fide debet reperirier illud,
  97. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  98. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  99. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  100. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  101. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  102. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  103. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  104. an confutabunt nares oculive revincent?
  105. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  106. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  107. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  108. et seorsum varios rerum sentire colores
  109. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  110. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  111. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  112. non possint alios alii convincere sensus.
  113. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  114. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  115. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  116. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  117. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  118. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  119. reddere mendose causas utriusque figurae,
  120. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  121. et violare fidem primam et convellere tota
  122. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  123. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  124. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  125. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  126. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  127. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  128. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  129. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  130. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  131. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  132. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  133. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  134. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  135. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  136. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  137. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  138. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  139. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  140. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  141. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  142. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  143. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  144. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  145. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  146. quippe per angustum turba maiore coorta
  147. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  148. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  149. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  150. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  151. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  152. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  153. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  154. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  155. praesertim si cum summost clamore profusus.
  156. ergo corpoream vocem constare necessest,
  157. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  158. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  159. principiorum et item levor levore creatur;
  160. nec simili penetrant auris primordia forma,
  161. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  162. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  163. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  164. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  165. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  166. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  167. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  168. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  169. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  170. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  171. plane exaudiri discernique articulatim;
  172. servat enim formaturam servatque figuram.
  173. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  174. per multum confundi verba necessest
  175. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  176. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  177. internoscere, verborum sententia quae sit;
  178. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  179. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  180. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  181. in multas igitur voces vox una repente
  182. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  183. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  184. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  185. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  186. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  187. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  188. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  189. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  190. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  191. palantis comites com montis inter opacos
  192. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  193. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  194. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi