De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  2. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  3. et vituli cum membranas de corpore summo
  4. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  5. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  6. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  7. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  8. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  9. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  10. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  11. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  12. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  13. quo fuerint et formai servare figuram,
  14. et multo citius, quanto minus indupediri
  15. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  16. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  17. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  18. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  19. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  20. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  21. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  22. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  23. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  24. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  25. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  26. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  27. omnia conrident correpta luce diei.
  28. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  29. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  30. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  31. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  32. quae volgo volitant subtili praedita filo
  33. nec singillatim possunt secreta videri.
  34. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  35. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  36. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  37. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  38. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  39. at contra tenuis summi membrana coloris
  40. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  41. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  42. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  43. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  44. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  45. exin imaginibus missis consistere eorum.
  46. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  47. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  48. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  49. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  50. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  51. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  52. nec ratione alia servari posse videntur,
  53. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  54. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  55. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  56. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  57. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  58. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  59. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  60. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  61. tertia pars nulla possit ratione videri.
  62. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  63. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  64. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  65. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  66. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  67. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  68. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  69. habrotonique graves et tristia centaurea,
  70. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  71. ---
  72. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  73. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  74. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  75. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  76. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  77. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  78. quae multis formata modis sublime feruntur,
  79. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  80. cernimus et mundi speciem violare serenam
  81. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  82. ora volare videntur et umbram ducere late,
  83. inter dum magni montes avolsaque saxa
  84. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  85. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  86. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  87. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  88. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  89. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  90. ---
  91. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  92. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  93. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  94. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  95. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  96. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  97. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  98. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  99. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  100. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  101. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  102. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  103. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  104. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  105. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  106. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  107. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  108. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  109. sic ab rebus item simili ratione necessest
  110. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  111. multa modis multis in cunctas undique partis;
  112. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  113. res ibi respondent simili forma atque colore.
  114. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  115. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  116. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  117. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  118. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  119. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  120. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  121. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  122. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  123. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  124. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  125. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  126. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  127. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  128. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  129. Principio persaepe levis res atque minutis
  130. corporibus factas celeris licet esse videre.
  131. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  132. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  133. quae quasi cuduntur perque intervallum
  134. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  135. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  136. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  137. qua propter simulacra pari ratione necessest
  138. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  139. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  140. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  141. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  142. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  143. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  144. et quasi permanare per intervallum.
  145. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  146. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  147. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  148. per totum caeli spatium diffundere sese
  149. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  150. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  151. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  152. quone vides citius debere et longius ire
  153. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  154. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  155. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  156. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  157. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  158. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  159. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  160. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  161. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  162. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  163. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  164. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  165. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  166. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  167. nec variae cessant voces volitare per auras.
  168. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  169. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  170. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  171. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  172. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  173. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  174. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  175. cernere odorari licet et sentire sonare.
  176. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  177. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  178. cernitur in luce et claro candore, necessest
  179. consimili causa tactum visumque moveri.
  180. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  181. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  182. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  183. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  184. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  185. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  186. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  187. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  188. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  189. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  190. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  191. efficit ut videamus et internoscere curat;
  192. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  193. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  194. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  195. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  196. propterea fit uti videamus quam procul absit
  197. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  198. et nostros oculos perterget longior aura,
  199. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  200. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  201. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  202. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  203. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  204. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  205. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  206. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  207. particulam venti sentire et frigoris eius,
  208. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  209. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  210. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  211. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  212. tangimus extremum saxi summumque colorem
  213. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  214. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  215. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  216. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  217. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  218. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  219. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  220. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  221. primus enim citra postes tum cernitur ,
  222. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  223. post extraria lux oculos perterget et
  224. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  225. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  226. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  227. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  228. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  229. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  230. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  231. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  232. atque alium prae se propellens volvit,
  233. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  234. distare ab speculo tantum semota videtur.
  235. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  236. ---
  237. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  238. binis quoniam res confit utraque.
  239. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  240. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  241. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  242. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  243. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  244. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  245. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  246. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  247. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  248. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  249. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  250. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  251. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,