De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  2. omnia per flexos aditus educta licebit
  3. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  4. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  5. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  6. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  7. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  8. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  9. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  10. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  11. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  12. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  13. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  14. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  15. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  16. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  17. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  18. omnia quandoquidem cogit natura referri
  19. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  20. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  21. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  22. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  23. per purum simulacra feruntur
  24. et feriunt oculos turbantia composituras.
  25. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  26. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  27. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  28. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  29. arquati, quia luroris de corpore eorum
  30. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  31. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  32. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  33. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  34. propterea quia, cum propior caliginis
  35. ater init oculos prior et possedit apertos,
  36. insequitur candens confestim lucidus ,
  37. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  38. illius; nam multis partibus hic est
  39. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  40. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  41. atque pate fecit, quas ante obsederat
  42. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  43. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  44. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  45. propterea quia posterior caliginis
  46. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  47. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  48. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  49. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  50. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  51. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  52. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  53. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  54. per multum quia dum simulacra feruntur,
  55. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  56. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  57. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  58. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  59. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  60. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  61. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  62. si credis privatum lumine posse
  63. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  64. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  65. id quod nos umbram perhibere .
  66. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  67. lumine privatur solis qua cumque meantes
  68. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  69. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  70. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  71. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  72. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  73. propterea facile et spoliatur lumine terra
  74. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  75. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  76. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  77. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  78. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  79. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  80. hoc animi demum ratio discernere debet,
  81. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  82. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  83. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  84. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  85. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  86. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  87. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  88. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  89. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  90. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  91. solque pari ratione manere et luna videtur
  92. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  93. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  94. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  95. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  96. atria versari et circum cursare columnae
  97. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  98. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  99. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  100. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  101. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  102. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  103. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  104. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  105. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  106. inter eos solemque iacent immania ponti
  107. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  108. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  109. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  110. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  111. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  112. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  113. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  114. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  115. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  116. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  117. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  118. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  119. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  120. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  121. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  122. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  123. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  124. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  125. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  126. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  127. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  128. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  129. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  130. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  131. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  132. at maris ignaris in portu clauda videntur
  133. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  134. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  135. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  136. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  137. omnia converti sursumque supina reverti
  138. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  139. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  140. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  141. labier adversum nimbos atque ire superne
  142. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  143. At si forte oculo manus uni subdita supter
  144. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  145. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  146. bina lucernarum florentia lumina flammis
  147. binaque per totas aedis geminare supellex
  148. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  149. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  150. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  151. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  152. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  153. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  154. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  155. mutare et campos pedibus transire videmur,
  156. et sonitus audire, severa silentia noctis
  157. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  158. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  159. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  160. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  161. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  162. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  163. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  164. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  165. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  166. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  167. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  168. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  169. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  170. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  171. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  172. notitiam veri quae res falsique crearit
  173. et dubium certo quae res differre probarit.
  174. invenies primis ab sensibus esse creatam
  175. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  176. nam maiore fide debet reperirier illud,
  177. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  178. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  179. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  180. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  181. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  182. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  183. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  184. an confutabunt nares oculive revincent?
  185. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  186. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  187. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  188. et seorsum varios rerum sentire colores
  189. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  190. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  191. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  192. non possint alios alii convincere sensus.
  193. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  194. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  195. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  196. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  197. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  198. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  199. reddere mendose causas utriusque figurae,
  200. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  201. et violare fidem primam et convellere tota
  202. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  203. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  204. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  205. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  206. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  207. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  208. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  209. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  210. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  211. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  212. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  213. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  214. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  215. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  216. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  217. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  218. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  219. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  220. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  221. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  222. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  223. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  224. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  225. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  226. quippe per angustum turba maiore coorta
  227. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  228. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  229. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  230. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  231. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  232. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  233. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  234. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  235. praesertim si cum summost clamore profusus.
  236. ergo corpoream vocem constare necessest,
  237. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  238. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  239. principiorum et item levor levore creatur;
  240. nec simili penetrant auris primordia forma,
  241. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  242. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  243. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  244. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  245. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  246. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  247. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  248. formaturaque labrorum pro parte figurat.