De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  2. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  3. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  4. et vituli cum membranas de corpore summo
  5. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  6. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  7. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  8. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  9. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  10. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  11. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  12. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  13. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  14. quo fuerint et formai servare figuram,