De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  2. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  3. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  4. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  5. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  6. effugere aut umbras inter vivos volitare
  7. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  8. cum corpus simul atque animi natura perempta
  9. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  10. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  11. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  12. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  13. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  14. corpora res multae, partim diffusa solute,